Nobilem dominum ⌊Cr[is]tophorum Conarsky⌋ nuntium regium ad eum modum, ut voluit Reverendissim[us] ⌊dominus Plocensis⌋ a me dimisi,
dedique illi equum canhterium, quem a Dominatione Vestra habui, litterasque ad ⌊magistratum⌋ et amicos ⌊Gedanu[m]⌋ eunti, ut stamen panni Lundensis et marcas 50 nostras ad reverendissimi ⌊domini Plocensis⌋ et meam commendationem assequi possit etc.
De animi Dominationis Vestrae integritate non est, quod dubitem, quicquid etiam syndicus attulerit, qui de se ⌊magistratui⌋ et ⌊citatis⌋ plurima prolixe pollicitus est. Ego, quod in me fuit quodque religioni et
serenissimae
⌊maiestati regiae⌋ debui, praestiti, ad id me certe nulla affectio, sed nuda induxit fides, quam ad hunc modum habens, exonerata non est, quod me angit, ut quodcumque etiam fieri aula voluerit, exspecto, tamen cum ⌊nuntio meo⌋, quid ea in re sit actum et quomodo ⌊dominorum consiliariorum⌋ responsum hinc ex ⌊conventu⌋ novissimo placuerit, de his ut me Dominatio Vestra non gravate certiorem reddat, oro. Dicta testium Dominatio Vestra a nuntio meo, qui 9 huius hinc exivit, iam, ut reor, accepit.
Possessio domino ⌊Nicolao Locca⌋ superiori die apud ecclesiam data est, quam adversarii in ⌊capitulo⌋ praeposteris ac odiosis rationibus nixi suspenderant, eam suspensionem misso ad ⌊capitulum⌋ domino ⌊administratore Allensteinensi⌋ solvi, dataque est iam integra possessio. Commenti sunt fotores ⌊proscri[p]ti⌋ (quod hic apud ecclesiam iactatur) contra ⌊nepotem meum⌋ in ⌊Urbe⌋ nescio quod crimen falsi. De eo si quid Dominatio Vestra ac[ce]perit, significet, exemplumque regiarum litterarum[1] ad quattuor illos cardinales[2] ad me, quaeso, mittat. Si quid postea se obtulerit, quamprimum nuntius meus ex aula redierit iterum dictabo. Quodque illi toties tot scriptionibus molestus sim, patienter, quaes[o], ferat.
Forte se aliquando occasio accommodabit, qua Dominatio Vestra b[ene]volentiam et gratitudinem meam erga se pro tot susceptis laboribus non aulice, sed re ipsa agnoscet.
Quam felicissime valere cupio.
[1 ] BCz ms 281, f. 390
[2 ] Four cardinals that have been assigned by Pope to recognize a case of Alexander Sculteti: ⌊Gian Pietro Carafa⌋, ⌊Juan Álvarez y Alva de Toledo⌋, ⌊Pietro Paolo Parisi⌋ and ⌊Bartolomaeo Guidiccioni⌋, cf. HE 1, f. 131, letter no. 122, note no. 3; see also ⌊⌋