Letter #2663
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-10-10
received Schmolainen (Smolajny), 1543-10-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Cum annus iam intercesserit et eo amplius, quod in comitiis terrarum nostrarum Prussiae contributionis genus, quam accisam vocant, decretum est, ut esse iam collectam pecuniam oportet, quare Paternitatem Vestram hortamur, ut quorum opera usa est in ea pecunia colligenda, iis mandet, quo quicquid eius confectum est, id generoso Stanislao Kostka terrarum nostrarum Prussiae thesaurario asservandam dent; neque enim alibi quam in castro Mariemburgensi collecta pecunia tutius observari potest, factura pro officio suo proque gratia nostra.
Datae in Wieliawiesz, die X-a mensis Octob[ri]s, anno Domini MDXLIII, regni vero nostri anno XXXVII.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium