Letter #2665
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-10-12
received Schmolainen (Smolajny), 1543-10-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et amico observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et domine frater et amice observatissime.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Cum de consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae scripta esset ad Gedanenses legatio, tradi eam cum litteris Reverendissimae Dominationi Vestrae iussi. Quam cum legerit, si visum illi fuerit, mittet oratoribus designatis, si quid vero mutandum censuerit neque in mora periculi aliquid esse putaverit, remittet mihi, ut limam adhiberem. Quod scribitur in instructione de Romanae ecclesiae nomine, cum iusiurandum exigitur, praetermisso, de eo ver{r}eor, ut opportune fiat hoc tempore mentio, hoc enim unum est, quod maxime citatis obiciendum esset. Expediret fortassis eo ipso tempore legationem hanc obire designatos, quo citati ad tribunal regium erunt profecti. Hoc tempore ista movere, nescio, quam sit consultum, ac verendum est, ne ad ea, quae sunt citatis obicienda, impedimenti aliquid adferat. Quidquid tamen visum erit Vestrae Reverendissimae Dominationi, id de instructione hac faciat, licebit.
Ex Hungaria nihil huc novi est allatum post Albam Regalem captam, nisi quod aliquot milia Turcarum caesa scribuntur. Comitia Piotrkoviae sunt edicta ad Kalendas Decembres. Quod si a peste fuerit ibi periculum, transferentur Warsschoviam aut Thorunium.
Commendo me meaque obsequia Reverendissimae Dominationi Vestrae eamque bene valere cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Wieliawiess, XII Octobris anno Domini MDXLIII.
Vestrae Paternitatis frater et servitor Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius subscripsit