Reverendissime in Christo Pater et domine frater et amice observatissime.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Cum de consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae scripta esset ad ⌊Gedanenses⌋ legatio, tradi eam cum litteris Reverendissimae Dominationi Vestrae iussi. Quam cum legerit, si visum illi fuerit, mittet oratoribus designatis, si quid vero mutandum censuerit neque in mora periculi aliquid esse putaverit, remittet mihi, ut limam adhiberem. Quod scribitur in instructione de ⌊Romanae ecclesiae⌋ nomine, cum iusiurandum exigitur, praetermisso, de eo ver{r}eor, ut opportune fiat hoc tempore mentio, hoc enim unum est, quod maxime ⌊citatis⌋ obiciendum esset. Expediret fortassis eo ipso tempore legationem hanc obire designatos, quo ⌊citati⌋ ad tribunal regium erunt profecti. Hoc tempore ista movere, nescio, quam sit consultum, ac verendum est, ne ad ea, quae sunt ⌊citatis⌋ obicienda, impedimenti aliquid adferat. Quidquid tamen visum erit Vestrae Reverendissimae Dominationi, id de instructione hac faciat, licebit.
Ex ⌊Hungaria⌋ nihil huc novi est allatum post ⌊Albam Regalem⌋ captam, nisi quod aliquot milia ⌊Turcarum⌋ caesa scribuntur. ⌊Comitia⌋ ⌊Piotrkoviae⌋ sunt edicta ad 1543-12-01⌊Kalendas Decembres1543-12-01⌋. Quod si a peste fuerit ⌊ibi⌋ periculum, transferentur ⌊Warsschoviam⌋ aut ⌊Thorunium⌋.
Commendo me meaque obsequia Reverendissimae Dominationi Vestrae eamque bene valere cupio.