⌊Bona⌋, Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Mazoviae⌋ etc. domina
Habuimus ⌊⌋ Paternitatis Tuae ex ⌊Braunsberg⌋ 1543-10-10⌊decima die Octobris1543-10-10⌋ scriptas, ex quibus novitates externas diffuse descriptas intelleximus. Quas quia Paternitas Tua una cum litteris suis ad nos saepius mittere non praetermittit, non parvam illi habemus gratiam. Ubi autem horum recentius adhuc aliquid emerserit, non neglegat nobis de eisdem significare.
Quod ⌊ducem Iuliacensem⌋ attinet, qui, ut regis Ferdinandi ⌊filiam⌋ in matrimonium accipiat, sicut ex eisdem novitatibus intelleximus, ⌊caesarea maiestas⌋ nititur, cupimus describat nobis Paternitas Tua, quot annos priorem uxorem tenuit, et si aliquos liberos secum procreavit. Scimus enim quod ⌊ille⌋ regis Galliae ⌊neptim⌋ habuit in uxorem, sed quam diu in matrimonio cum eadem mansitsitque illis aliqua proles, incognitum est nobis, ideo certiores cupimus reddi a Paternitate Tua.
Quae bene valeat.