Letter #2669
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-10-23
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona, Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Habuimus litteras Paternitatis Tuae ex Braunsberg decima die Octobris scriptas, ex quibus novitates externas diffuse descriptas intelleximus. Quas quia Paternitas Tua una cum litteris suis ad nos saepius mittere non praetermittit, non parvam illi habemus gratiam. Ubi autem horum recentius adhuc aliquid emerserit, non neglegat nobis de eisdem significare.
Quod ducem Iuliacensem attinet, qui, ut regis Ferdinandi filiam in matrimonium accipiat, sicut ex eisdem novitatibus intelleximus, caesarea maiestas nititur, cupimus describat nobis Paternitas Tua, quot annos priorem uxorem tenuit, et si aliquos liberos secum procreavit. Scimus enim quod ille regis Galliae neptim habuit in uxorem, sed quam diu in matrimonio cum eadem mansitsitque illis aliqua proles, incognitum est nobis, ideo certiores cupimus reddi a Paternitate Tua.
Quae bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Vielaviesz, die XXIII Octobris anno Domini M-o D-o XLIII-o.
Ad mandatum proprium sacrae reginalis maiestatis