» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2675

Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Wielowieś, 1543-11-01
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-11

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 359-362

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino amico observatissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater observatissime.

Salutem plurimam et mei officiosam commendationem.

Consilium meum Reverendissimae Dominationi Vestrae probari gaudeo. Quae scripsit ad me, magno mihi futura sunt usui itaque diligenter ea asservabo, ut suo tempore uti possim. Quod instructio missa non sit iis, qui sunt oratores designati, facile excusationem reperiemus. Accidit enim non raro, ut missum aliquid scribatur, quod postea vel per oblivionem, vel quacumque tandem alia ex causa missum non sit.

De vicino, qui error admissus est, quemadmodum corrigi queat, non video, neque etiam quemadmodum acciderit, scio. De metu protestantium, quae scripsit, et alia omnia, sepulta apud me erunt. Domini thesaurarii officia in me multa mihi eum carum reddiderunt, ad meam autem in eum praeclaram voluntatem commendatione Reverendissmae Dominationis Vestrae non parvus cumulus accesserit.

Cum rege Galliae proelium nullum fuit commissum. Rumor, qui ortus hic erat, ex successibus contra Iuliacensem ducem traxisse videtur originem. Sed ex iis novis, quae Mauritius attulit, uberius omnia cognoscet.

Nunc novi nihil habemus, nisi quod ad serenissimum dominum Romanorum regem nuntius venit a caesare Turcarum. Quid attulerit, nondum scimus. Si quid cognovero, reddam Reverendissimam Dominationem Vestram postea certiorem.

De loco deque tempore comitiorum in hunc usque diem mutatum est nihil.

Quod superest, commendo favori et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae me et mea obsequia, cui vitam felicem eamque diuturnam ex animo precor.

Ex Wieliawiesz, prima Novembris anno Domini M-o D-o XLIII-o.

Vestrae Paternitatis Reverendissimae frater ac servitor Sa[muel] episcopus Plocensis et [vice]cancellarius s[ubscripsit]