Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino amico observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater observatissime.
Salutem plurimam et mei officiosam commendationem.
Consilium meum Reverendissimae Dominationi Vestrae probari gaudeo. Quae ⌊⌋ ad me, magno mihi futura sunt usui itaque diligenter ea asservabo, ut suo tempore uti possim. Quod instructio missa non sit iis, qui sunt oratores designati, facile excusationem reperiemus. Accidit enim non raro, ut missum aliquid scribatur, quod postea vel per oblivionem, vel quacumque tandem alia ex causa missum non sit.
De ⌊vicino⌋, qui error admissus est, quemadmodum corrigi queat, non video, neque etiam quemadmodum acciderit, scio. De metu protestantium, quae scripsit, et alia omnia, sepulta apud me erunt. Domini ⌊thesaurarii⌋ officia in me multa mihi eum carum reddiderunt, ad meam autem in eum praeclaram voluntatem commendatione Reverendissmae Dominationis Vestrae non parvus cumulus accesserit.
Cum ⌊rege Galliae⌋ proelium nullum fuit commissum. Rumor, qui ortus hic erat, ex successibus contra ⌊Iuliacensem ducem⌋ traxisse videtur originem. Sed ex iis novis, quae ⌊Mauritius⌋ attulit, uberius omnia cognoscet.
Nunc novi nihil habemus, nisi quod ad serenissimum dominum ⌊Romanorum regem⌋ nuntius venit a ⌊caesare Turcarum⌋. Quid attulerit, nondum scimus. Si quid cognovero, reddam Reverendissimam Dominationem Vestram postea certiorem.
De loco deque tempore ⌊comitiorum⌋ in hunc usque diem mutatum est nihil.
Quod superest, commendo favori et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae me et mea obsequia, cui vitam felicem eamque diuturnam ex animo precor.