Scheda Reverendissimae Dominationis Vestrae non intellecta me absente fuit reddita. Ac sum vehementer miratus, quod <scripsit> in litteris ad
serenissimam
⌊maiestatem regiam⌋ suo consilio illum missum esse, cum tamen semper, ne mitteretur, suasisse Reverendissimam Dominationem Vestram memini.
Mandatum de inventario mitto.
De ⌊Gallis⌋ rumor erat falsus, sed fit saepe, ut quod futurum est, id rumor factum nuntiet. Deus prosperet pios fratrum istorum contra ⌊Turcas⌋ conatus, utrique enim cum Turcis res esse videtur.
De ⌊citatis⌋ probantur, quae scripsit Reverendissima Dominatio Vestra, nisi quae obici illis vult, verendum est, ne communia sint cum aliis, neque enim duo isti soli sunt magistri civium. Quod si aeque in vitio est, qui non prohibet, cum possit, atque is, qui facit ipse facinus, non video, cur non idem possit aliis duobus dari vitio. Memini, cum mecum ageret hac ipsa de re dominus ⌊Culmensis episcopus⌋ ac nullum crimen obici suis posse affirmaret, quod non in alios aeque caderet. Videndum itaque foret, ut proprium et privatum crimen aliquod eis obici posset, quod vix ullum esse videtur praeter id, quod in processione non fuerunt, ex quo maxima illis suspicio conflari potest. Quod si posset illud probari, ipsis auctoribu[s] factum esse, ut contra constitutiones, in qua[s] iurarunt, Romanae ecclesiae nomen ab iis, qui iusiurandum praestarent, praetermitter[etur], esset hoc quoque non leve.
Quod ⌊dominus Culm[ensis]⌋ de instructione quaesivit, id meo errore contigisse fateor. Scripserat enim ad me dominus ⌊Cema⌋, ut eum certiorem redderem, futurumne esset, quod dicebatur, ut cum [domino][]⌊ Culmensi episcopo⌋ legatus ⌊Gedanum⌋ designaretur. Scripsi itaque, utrique mitti iam instructionem. Mitti enim omnino volebat, qui sibi iam soli vendicat imperium, etiam in haereticae pravitatis inquisitione. Nullas ab eis adhuc accepi litteras, nam et cubicularius ille nondum rediit. Sed eg[o] retentam hic esse scribam instructionem, si quid illi admonuerint, et de tempore, quo mittenda sit, adhuc deliberari.
Nova, quae scribam, nulla sunt. Hodie ad iusta facienda domino ⌊castellano Lublinensi⌋ proficiscimur. Sepelietur octo miliaribus a[b]hinc. Successit in locum eius domini ⌊palatini Sandomiriensis⌋ frater, ⌊dominus Tanczinscki⌋, qu[i] fuit castellanus Polanecensis. Castellana[tu] Polanecensi ornatus est is, qui ⌊sororem⌋ habet ⌊reverendissimi domini⌋, ⌊capitaneus Przedboriensis⌋.
⌊Cracoviae⌋ pestis indies fit remissior. De ⌊comitiis⌋ nihil aliud scio, nisi quod scripsi antea. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.