Letter #2676
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1543-11-02
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Scheda Reverendissimae Dominationis Vestrae non intellecta me absente fuit reddita. Ac sum vehementer miratus, quod <scripsit> in litteris ad s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉ maiestatem regiam suo consilio illum missum esse, cum tamen semper, ne mitteretur, suasisse Reverendissimam Dominationem Vestram memini.
Mandatum de inventario mitto.
De Gallis rumor erat falsus, sed fit saepe, ut quod futurum est, id rumor factum nuntiet. Deus prosperet pios fratrum istorum contra Turcas conatus, utrique enim cum Turcis res esse videtur.
De citatis probantur, quae scripsit Reverendissima Dominatio Vestra, nisi quae obici illis vult, verendum est, ne communia sint cum aliis, neque enim duo isti soli sunt magistri civium. Quod si aeque in vitio est, qui non prohibet, cum possit, atque is, qui facit ipse facinus, non video, cur non idem possit aliis duobus dari vitio. Memini, cum mecum ageret hac ipsa de re dominus Culmensis episcopus ac nullum crimen obici suis posse affirmaret, quod non in alios aeque caderet. Videndum itaque foret, ut proprium et privatum crimen aliquod eis obici posset, quod vix ullum esse videtur praeter id, quod in processione non fuerunt, BCz 1618, p. 502 ex quo maxima illis suspicio conflari potest. Quod si posset illud probari, ipsis auctoribus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ factum esse, ut contra constitutiones, in quas hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ iurarunt, Romanae ecclesiae nomen ab iis, qui iusiurandum praestarent, praetermitteretur hidden by binding⌈[etur]etur hidden by binding⌉, esset hoc quoque non leve.
Quod dominus Culmensis hidden by binding⌈[ensis]ensis hidden by binding⌉ de instructione quaesivit, id meo errore contigisse fateor. Scripserat enim ad me dominus Cema, ut eum certiorem redderem, futurumne esset, quod dicebatur, ut cum domino hidden by binding⌈[domino]domino hidden by binding⌉ hidden by binding⌈[] hidden by binding⌉ Culmensi episcopo legatus Gedanum designaretur. Scripsi itaque, utrique mitti iam instructionem. Mitti enim omnino volebat, qui sibi iam soli vendicat imperium, etiam in haereticae pravitatis inquisitione. Nullas ab eis adhuc accepi litteras, nam et cubicularius ille nondum rediit. Sed ego hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ retentam hic esse scribam instructionem, si quid illi admonuerint, et de tempore, quo mittenda sit, adhuc deliberari.
Nova, quae scribam, nulla sunt. Hodie ad iusta facienda domino castellano Lublinensi proficiscimur. Sepelietur octo miliaribus ab hidden by binding⌈[b]b hidden by binding⌉hinc. Successit in locum eius domini palatini Sandomiriensis frater, dominus Tanczinscki, qui hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ fuit castellanus Polanecensis. Castellanatu hidden by binding⌈[tu]tu hidden by binding⌉ Polanecensi ornatus est is, qui sororem habet reverendissimi domini, castellanus capitaneus BCz 1618, p. 503 Przedboriensis.
Cracoviae pestis indies fit remissior. De comitiis nihil aliud scio, nisi quod scripsi antea. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Sandomiria, quarto Nonas Novembres 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis