Letter #2680
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-11-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et amico ac fratri in maioribus honorando
Reverendissime in Christo Pater, domine, amice et frater carissime ac in maioribus honorande.
Officia mea Reverendissimae Dominationi Vestrae defero eamque plurima impertior salute.
Post discessum Mauritii attulit mihi litteras servitor Reverendissmae Dominationis Vestrae, hic, qui has illi meas reddet. In quibus, quid de vicino suo scripsit, intellexi. Ceterum hoc tempore commoditatem cum sacra maiestate regia iis de rebus conferendi habere nequivi, propterea quod maiestas eius male valere coepit. Nactus hac commoditatem meliorem et agam cum illius maiestate, et Reverendissimae Dominationi Vestrae per dominum Kostka, qui hic nunc est, respondebo. Nunc hoc dumtaxat significandum illi duxi perlatas eas ad me litteras.
Ex Hungaria huc nihil nunc novi affertur, quam quod imperator Thurcarum ad centum milia hominum illic reliquit praesidiisque castra omnia, quae aestate proxima expugnavit, firmasse dicitur.
Germanorum exercitus nulla re praeclare gesta dissipatus est, Bohemis dicto audientes esse nolentibus. Hiemem hanc consultationibus ineundis consumere volunt et celerem aliquam resistendi hostibus viam quaerere. Quos eorum conatus dominus Deus promovere dignetur. Ceterum parvam eius rei spem Germani principes ostendunt, qui internecivis odiis perpetuo inter se confligere viresque suas in se ipsis ostentar[e], quam de dignitate conservanda cogitare ac de sua suorumque salute tuenda malunt.
Hesterno die huc dominus Lassotha, maiestatis [re]ginalis aulicus, Lovanio venit, qui ad c[ae]sarem orator profectus erat. Is narrat civitatem quandam praesidiis et arte locique natura munitam, Massur dictam, quae tridu[o] itinere a Parrhisiis abest, a caesare su[mma] vi expugnatam, nunc Parrhisios caesare[m] aggressum. Gallum autem, ut caesarem a diripiendis Galiis avocet, in Lucebu[r]gensi ducatu praedas agere vastationem[que] agris inferre.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam be[ne] valere cupio.
Datum ex Wieliawyes XII Novembris anno Domini MDX[LIII].
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater et servitor Samu[el] episcopus Plocensis et vi[cecan]cellarius s[ubscripsit]