Letter #2680
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-11-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et amico ac fratri in maioribus honoran(d)o or honoran(dissim)o⌈honoran(d)ohonoran(d)o or honoran(dissim)o⌉
Reverendissime in Christo Pater, domine, amice et frater carissime ac in maioribus honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉.
Officia mea Reverendissimae Dominationi Vestrae defero eamque plurima impertior salute.
Post discessum Mauritii attulit mihi litteras servitor Reverendissmae Dominationis Vestrae, hic, qui has illi meas reddet. In quibus, quid de vicino suo scripsit, intellexi. Ceterum hoc tempore commoditatem cum sacra maiestate regia iis de rebus conferendi habere nequivi, propterea quod maiestas eius male valere coepit. Nactus hac commoditatem meliorem et agam cum illius maiestate, et Reverendissimae Dominationi Vestrae per dominum Kostka, qui hic nunc est, respondebo. Nunc hoc dumtaxat significandum illi duxi perlatas eas ad me litteras.
Ex Hungaria huc nihil nunc novi affertur, quam quod imperator Thurcarum ad centum milia hominum illic reliquit praesidiisque castra omnia, quae aestate proxima expugnavit, firmasse dicitur.
Germanorum exercitus nulla re praeclare gesta dissipatus est, Bohemis dicto audientes esse nolentibus. Hiemem hanc consultationibus ineundis consumere volunt et celerem aliquam resistendi hostibus viam quaerere. Quos eorum conatus dominus Deus promovere dignetur. Ceterum parvam eius rei spem Germani principes ostendunt, qui internecivis odiis perpetuo inter se BCz, 1599, p. 364 confligere viresque suas in se ipsis ostentare hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉, quam de dignitate conservanda cogitare ac de sua suorumque salute tuenda malunt.
Hesterno die huc dominus Lassotha, maiestatis re hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ginalis aulicus, L superinscribed in place of crossed-out V⌈VLL superinscribed in place of crossed-out V⌉ovanio venit, qui ad cae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉sarem orator profectus erat. Is narrat civitatem quandam praesidiis et arte locique natura munitam, Massur dictam, quae triduo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ itinere a Parrhisiis abest, a caesare summa hidden by binding⌈[mma]mma hidden by binding⌉ vi expugnatam, nunc Parrhisios caesarem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ aggressum. Gallum autem, ut caesarem a diripiendis Galiis ... illegible⌈...... illegible⌉avocet, in Lucebur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉gensi ducatu praedas agere vastationemque hidden by binding⌈[que]que hidden by binding⌉ agris inferre.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam bene hidden by binding⌈[ne]ne hidden by binding⌉ valere cupio.
Dat(um) or Dat(ae)⌈Dat(um)Dat(um) or Dat(ae)⌉ ex Wieliawyes XII Novembris anno Domini MDXLIII hidden by binding⌈[LIII]LIII hidden by binding⌉.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater et servitor Samuel hidden by binding⌈[el]el hidden by binding⌉ episcopus Plocensis et vicecan hidden by binding⌈[cecan]cecan hidden by binding⌉cellarius subscripsit hidden by binding⌈[ubscripsit]ubscripsit hidden by binding⌉