Letter #2708
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1544-03-05
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-03-12 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quo modo se habeat causa Cornelii a Staden cum ex scriptis meis, tum ex ipsius relatione, Reverendissima Dominatio Vestra iam procul dubio cognovit. Equidem quantum potui, praesto illi affui, sed aliud, quam quod obtentum est, obtineri hoc tempore non potuit. Petrus Brant quid glorietur, nescio, sed eum nihil aliud obtinuisse scio, quam ut domini consiliarii terrarum Prussiae cognoscant, num in integrum restitutio dari pupillo debeat, num etiam ad inventarium faciendum teneatur, quemadmodum ex inclusa praesentibus commissione Reverendissima Dominatio Vestra uberius cognoscet. Causa, quae hic ei dicenda erat, quam ob rem pupillum in integrum restitui non oporteret, istic ab eo ut diceretur, est remissus. Quod si decretum a dominis consiliaris fuerit deberi pupillo restitutionem fore puto, ut regia maiestas aliud non decernat. Quare, quod glorietur, non habet.
Citati quemadmodum absoluti sint, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra ex responso illis dato. Non sunt prorsus absoluti, contumaciae tantum poena illis est condonata. Mittentur ad comitia Marienburgum consiliarii, qui Gedanum, inde proficiscentur, quantum ex reverendissimo domino intellexi, duo palatini, fortasse Posnaniensis et Plocensis, et unus episcopus, Vladislaviensisne an ipse Plocensis, nondum est constitutum. Legati vicini parum profecisse hic videntur. Mittitur quidem nuntius ad serenissimos fratres, veru[m] non is, quem ipsi cupiebant et pro quo magnopere laborarunt. Cetera omnia minime illis ex sententia ceciderunt.
Legati serenissimorum fratrum venerunt huc: Vratislaviensis episcopus et Zabcka vicecancellarius. Petierunt, ut essent libera commercia, ut societas armorum contra Turcas iniretur, ut [ne] moleste ferret serenissima maiestas regia dotem promissam nondum esse missam. Priu[s] illud concessum illis est, modo ut ant[e] solvantur nostris pecuniae, quae decreto commissariorum Vschovae sunt illis adiudicatae. Secundum secretam habui[t] responsionem, tertium ferre oportet.
Quo cogitet proficisci serenissima maiestas regia, cert[i] adhuc nihil est. Mihi deliberatum es[t], Deo bene iuvante, Cracoviam ad sacros istos dies proficisci. Nunquam in vita me[a] labores pertuli maiores quam in istis comitiis. Cuperem saltem unum mense[m] respirare, si modo liceat.
Pro novis, qu[ae] scripsit, ago ingentes gratias. De me[a] erga se perpetua observantia recte sibi Reverendissima Dominatio Vestra pollicetur. Neque opinionem illius fallam.
De burgrabio fuit inte[r] primatem et nostrum nonnulla content[io], nam ille pro Constellato, meus vero pr[o] affine Reverendissimae Dominationis Vestrae laborat. Constellatus si factus sit burgrabius, pollicetur auctorita[te] sua effectum iri, ut omnes isti motus, qui sunt religionis causa concitati, sedentur. Moleste itaque tulit primas pro affine Reverendissimae Dominationis Vestrae esse impetratum atque, ut nunc sunt tempora, periculum est, ne secus eveniat. Meo itaque iudicio bene rationibus affinis sui consuluerit Reverendissima Dominatio Vestra, si serenissimae maiestati regiae gratias egerit pro burgrabiatu promisso ac una supplicaverit, ne de proposita sententia se dimoveri patiatur. Si mittetur Gedanum Secundas, vereor, ut aliquid proficiat. Vellem ego meum potius proficisci, quod si suaserit suis litteris maiestati regiae Reverendissima Dominatio Vestra, fortasse citius perfecerit.
Ioannis Holstein non obliviscor, nisi quod paulo magis vacuus ut sim a negotiis, id exspecto.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo.
Piiotrckovia, tertio Nonas Martias 1544.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestr[ae] ex aula caesaris litteras.