Letter #2708
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1544-03-05
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-03-12 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quo modo se habeat causa Cornelii a Staden cum ex scriptis meis, tum ex ipsius relatione, Reverendissima Dominatio Vestra iam procul dubio cognovit. Equidem quantum potui, praesto illi affui, sed aliud, quam quod obtentum est, obtineri hoc tempore non potuit. Petrus Brant quid glorietur, nescio, sed eum nihil aliud obtinuisse scio, quam ut domini consiliarii terrarum Prussiae cognoscant, num in integrum restitutio dari pupillo debeat, num etiam ad inventarium faciendum teneatur, quemadmodum ex inclusa praesentibus commissione Reverendissima Dominatio Vestra uberius cognoscet. Causa, quae hic ei dicenda erat, quam ob rem pupillum in integrum restitui non oporteret, istic ab eo ut diceretur, est remissus. Quod si decretum a dominis consiliaris fuerit deberi pupillo restitutionem fore puto, ut regia maiestas aliud non decernat. Quare, quod glorietur, non habet.
Citati quemadmodum absoluti sint, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra ex responso illis dato. Non sunt prorsus absoluti, contumaciae tantum poena illis est condonata. Mittentur ad comitia Marienburgum consiliarii, qui Gedanum, inde proficiscentur, quantum ex reverendissimo domino intellexi, duo palatini, fortasse Posnaniensis et Plocensis, BCz 1618, p. 528 et unus episcopus, Vladislaviensisne an ipse Plocensis, nondum est constitutum. Legati vicini parum profecisse hic videntur. Mittitur quidem nuntius ad serenissimos fratres, verum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ non is, quem ipsi cupiebant et pro quo magnopere laborarunt. Cetera omnia minime illis ex sententia ceciderunt.
Legati serenissimorum fratrum venerunt huc: Vratislaviensis episcopus et Zabcka vicecancellarius. Petierunt, ut commoda essent libera commercia, ut societas armorum contra Turcas iniretur, ut ne hidden by binding⌈[ne]ne hidden by binding⌉ moleste ferret s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia dotem promissam nondum esse missam. Prius hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ illud concessum illis est, modo ut ante hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ solvantur nostris pecuniae, quae decreto commissariorum Vschovae sunt illis adiudicatae. Secundum secretam habuit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ responsionem, tertium ferre oportet.
Quo cogitet proficisci s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia, certi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ adhuc nihil est. Mihi deliberatum est hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, Deo bene iuvante, Cracoviam ad sacros istos dies proficisci. Nunquam in vita mea hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ labores pertuli maiores quam in istis comitiis. Cuperem saltem unum mensem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ respirare, si modo liceat.
Pro novis, quae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉ scripsit, ago ingentes gratias. De mea hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ erga se perpetua observantia recte sibi Reverendissima Dominatio Vestra pollicetur. Neque opinionem illius fallam.
De burgrabio fuit inter hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ primatem et nostrum nonnulla contentio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉, nam ille pro Constellato, meus vero pro hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ affine Reverendissimae Dominationis Vestrae laborat. Constellatus si BCz 1618, p. 529 factus sit burgrabius, pollicetur auctoritate paper damaged⌈[te]te paper damaged⌉ sua effectum iri, ut omnes isti motus, qui sunt religionis causa concitati, sedentur. Moleste itaque tulit primas pro affine Reverendissimae Dominationis Vestrae esse impetratum atque, ut nunc sunt tempora, periculum est, ne secus eveniat. Meo itaque iudicio bene rationibus affinis sui consuluerit Reverendissima Dominatio Vestra, si s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestati regiae gratias egerit pro burgrabiatu promisso ac una supplicaverit, ne de proposita sententia se dimoveri patiatur. Si mittetur Gedanum Secundas, vereor, ut aliquid proficiat. Vellem ego meum potius proficisci, quod si suaserit suis litteris maiestati regiae Reverendissima Dominatio Vestra, fortasse citius perfecerit.
Ioannis Holstein non obliviscor, nisi quod paulo magis vacuus ut sim a ne written over g⌈gee written over g⌉gotiis, id exspecto.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo.
Piiotrckovia, tertio Nonas Martias 1544.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae stain⌈[ae]ae stain⌉ ex aula caesaris litteras.