Letter #2716
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSWarsaw, 1544-04-19
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-27 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Sciat Paternitas Vestra, quod nos ad Sokolowski scripsimus hortando ac monendo illum, ut uxorem suam benignius foveat. Voluimus, ut quid sit ille facturus, nobis rescriberet. Verum is homo nihil nobis, ne unicum verbum rescripsit. Quid causae sit, nescimus. Hoc Paternitati Vestrae significare voluimus. Quae, si potest, efficiat, ut haec mulier sine molestia vivere posset. Bene et feliciter valeat Vestra Paternitas.
Ex Varsschovia, die XIX Aprilis, anno Domini MDXLIIII.