Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
⌊Bona⌋ Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Sciat Paternitas Vestra, quod nos ad ⌊Sokolowski⌋ scripsimus
hortando ac monendo illum, ut ⌊uxorem⌋ suam benignius foveat. Voluimus, ut quid sit ⌊ille⌋ facturus, nobis rescriberet. Verum ⌊is homo⌋ nihil nobis, ne unicum verbum rescripsit. Quid causae sit, nescimus. Hoc Paternitati Vestrae significare voluimus. Quae, si potest, efficiat, ut ⌊haec mulier⌋ sine molestia vivere posset.
Bene et feliciter valeat Vestra Paternitas.
Ex ⌊Varsschovia⌋, die XIX Aprilis, anno Domini MDXLIIII.