Letter #2732
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSAndrzejów, 1544-06-06
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-06-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Recte factum, quod acta huc misit Reverendissima Dominatio Vestra, quae ego apud me retinebo, ut si venerit homo ille importunus, possiem ea, quae dixerit, refellere. Nam se venturum omnino minatus est, cuiuscumque tandem id faciat suggestione.
De periculo, in quo eramus, nonnulla Reverendissimae Dominationi Vestrae narraveram, sed non ita plene sciebam omnia, quemadmodum in scheda Reverendissima Dominatio Vestra perscripsit. Deus nos servavit, sed parum affuit, quin par pari fuisset relatum Varssaviae.
Erat in curia regis syndicus, ipse quidem apud serenissimam regiam maiestatem, sed familia eius in impluvio. In eam iecit quidam ingentem laterem, quod si quem attigisset, actum de vita eius fuisset. Hoc ipse mihi syndicus est questus, quem ego sum hortatus, ut se familiamque suam sub vesperam praesertim domi suae contineret: esse enim periculum, cum ex nostris nonnulli male accepti Gedani fuerint, ne par pari, quod aiunt, referant. Responsi exemplum misi Reverendissimae Dominationi Vestrae per Mauricium. Per eundem mittere statueram et litterarum in Urbem exempla, sed ea coactus fui relinquere maiestati reginali. Mitto autem per hunc. Dominus Locka nusquam comparet, a suis Gedani male acceptus. Si certi alicuius hominis potestas dabitur, per eum litteras mitti curabo non expectato illo. Sed nisi sit, qui urgeat, ut postulationi sacrae maiestatis regiae fiat satis, frustra erunt scriptae litterae. Cui autem credendum iam sit in Urbe, nescio. Conopniczki, metuo, ut iam isthic sit, quo absente nemo est, cui recte committi negotium hoc possit. Visum est itaque scribere litteras regias ad Reverendissimae Dominationis Vestrae nepotem, ut ille nomine maiestatis regiae negotium hoc sollicitet. Quod si fortasse vitandi periculi causa declinaverit onus hoc, eodem exemplo scribentur aliae absque titulo, ut cui volet inscribi ipse faciat. De domino burgrabio qu[ae] fuit conflata suspicio, eam esse falsam Gedan[i] adhuc cum esset reverendissimus dominus cognovit. Syndicus neque de moneta, neque de bonis Puczko quicquam impetravit. Rebus infectis redire coactus est, quin etiam designati iam sunt commissarii ad ea bona redimenda, inter qu[os] principem locum obtinet Reverendissima Dominatio Vestra. Quod si metuit, ne concitata de se suspicio augeat[ur] ac maiore apud suos invidia flagrare incipiat, atque ideo provinciam hanc putave[rit] detrectandam, extrahi negotium poterit, du[m] quid animi habeat Reverendissima Dominatio Vestra, cognoscamus. Fortasse si renuet, in locum eius quispiam alius renuntiabitur.
Ego heri reverendissimum dominum reliq[ui] in Brock, cras cogito in Bielsco. Negant aliqui longius progressuram serenissimam maiestatem regiam, sed inde in regnum redituram dicunt, idque ineu[nte] autumno. Quod ut ita eveniat, Deum precam[ur]. Est enim, ut fertur, in Lituania incredibilis annonae caritas, ut homines etiam fame moriantur, pro equis pabulum non reperitur, summa est rerum omnium difficultas.
De eo, cuius nuptiis interfuit Reverendissima Dominatio Vestra superiore anno, bona spes est. Adiecisse dicitur animum a[d] angelicam uxoris formam. Laeta nobis omnia promittuntur. Confirmet ea Deus.
Ex Hungaria novi nihil praeter Turcicos terro<re>s. Quamquam caesarem ipsum hoc anno venturum negant. Cepisse dicuntur Vissegradum Turcae, Nitram vero oppugnare.
Monachus non obscure favere iam dicitur regis Romanorum partibus. Spero fore ut brevi non ingrata nova audiamus. Quae priusquam prodeant in lucem, ut certi aliquid habeamus, scribere non audeo. Utinam vero iustum aliquem haberet exercitum Romanorum rex, felicius ei fortasse caderent multa multorum opinione. Sed nihil adhuc in eo praesidii esse, neque ullam militum manum collegisse videtur, cum interim grassentur in Hungaria Turcae. Deus misereatur nostri. Quem precor, ut Vestram quoque Reverendissimam Dominationem quam diutissime servet incolumem et omni felicitatis genere cumulet.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Ex Andzrzeiow, octavo Idus Iunii 1544.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis