Letter #2739
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-07-09
received Frauenburg (Frombork), 1544-07-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino
Reverendissime domine, domine colendissime.
Officiosisssimam servitutis meae commendationem.
Mensis iam intercessit, cum dimisi
Fuit Constellatus non paucos dies apud primatem, in magno apud eum honore habitus. Prodisse illi subinde adventanti obviam dicitur ad gradum usque, quod vix etiam primariis facit consiliariis; necessaria ad victum omnia affatim suppeditasse. Post plurima secreta colloquia misit eum tandem ad aulam. Huc cum venisset, postridie quam venerat, accessit tamen ad reverendissimum dominum sub horam prandii. Nihil is fecit eiusmodi, quale primas; habito nihilominus secreto cum eo colloquio, prandio eum excepit. Ex eo tempore non venit amplius in aedes illius, praeterquam cum valediceret. Bis apud s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉ maiestatem regiam secretam habuit audientiam semotis omnibus arbitris. Apud reginalem maiestatem in summa esse gratia dicitur. Quibus de rebus egerit, nos nescimus. De bonis quidem Puczko non obtinuit, quod petebat. Privatis in causis suis aliquid fortasse profecit. De burgrabiatu quid written over n⌈ndd written over n⌉ actum sit, dubium non est, utrum impetratum aliquid, incertum. Quod magnorum regum oratoribus non contingit, quamlibet secretam habeant legationem, absque procancellario expeditus est. Ita fit, quae conduntur ab uno, destruuntur ab altero. Gloriabitur procul dubio cum ad suos redierit, neque non habet, unde glorietur. Multa de se promittit, si factus sit burgrabius: omnia restituta iri in statum pristinum, Pancratium ex urbe exterminatum iri. Quae si praestaret, esset tanti munus hoc illi mandari. Mihi dixit, se delatum esse reverendissimo domino ac mihi quoque, sed praeter meritum suum. Hac ipsa de re egit cum reverendissimo domino. Ego cum negarem scire me quicquam, certo se cognovisse respondit, ac scire se, per quem sit delatus.
Haec scribenda Reverendissimae Dominationi Vestrae putavi, cui et nova mitto, quae a
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus
Postscript:
Venit hodie adversarius nepotis Vestrae Reverendissimae Dominationis, qui functus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ est legatione apud caesarem catholicum. Is quae nova hidden by binding⌈[va]va hidden by binding⌉ attulit, etiam descripta mitto. Litteras in urbem nunc hidden by binding⌈[unc]unc hidden by binding⌉ expedio, quibus adiungam fasciculum Vestrae Reverendissimae Dominationis hidden by binding⌈[Dominationis]Dominationis hidden by binding⌉. Dies electionis episcopi Posnaniensis constitutus est hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ ultima Augusti. Siletur nunc.