Letter #2762
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-10-11
received Wormditt (Orneta), 1544-10-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico carissimo et honorando
Reverendissime Domine frater et amice carissime ac honorande.
Salutem et felicitatem amorisque ac benevolentiae fraternae commendationem.
Tulit graviter sacra maiestas regia tam insolenter se Gedanenses gessisse et omnino decrevit exemplum in eos edere, sed prius deliberare vult ea de re cum Regni consiliariis. Magistro Iacobo vero nihil est aliud responsum, quam ut rediret ad suos maiestatem regiam deliberatum iam habere, quid faciat. Haec, in procinctu cum simus, brevius nunc scripsi. Ceterum fusius per Mauricium scribam, quem in horas hic exspectamus, ut nobis afferat, quae in comitiis acta sunt.
Interim me Reverendissimae Dominationis Vestrae fraternae benevolentiae commendo.
Datae in Brzescziie, XI Octobris anno Domini MDXLIIII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius