Letter #277
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIToledo, 1526-01-10
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 628, f. 151v
Reverendissimo i paper damaged⌈[Reverendissimo i]Reverendissimo i paper damaged⌉n Christo Patri et Domino, Domino Petro paper damaged⌈[Petro]Petro paper damaged⌉ Dei gratia episcopo Cracoviensi, Regni Po paper damaged⌈[Regni Po]Regni Po paper damaged⌉loniae vicecancellario Domin paper damaged⌈[Domin]Domin paper damaged⌉o meo gratiosissimo
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 628, f. 150r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Sperabam mihi plus temporis superesse, cum maiestati regiae scripsissem, ut etiam de his superinscribed⌈hishis superinscribed⌉, quae vellem, longior cum Dominatione Vestra esse potuissem, sed fefellit me opinio, iam enim ad postam a me expetuntur litterae, dabit igitur brevitati veniam.
Habeo gratias immortales, quod cum duplicatis XI Septembris datis Cracoviae Dominatio Vestra Reverendissima de rebus nostris ad me perscribere dignata fuit. Maiores gratias et quas tenuitas mea potest Dominationi Vestrae Reverendissimae habeo, quod fratrem meum Georgium, quem unice diligo, Dominatio Vestra Reverendissima suorum numero ascripsit me illum et omnes meos perpetuos servos habitura.
Ex litteris ad maiestatem regiam intelliget Dominatio Vestra Reverendissima omnia, quae hic fiunt. Magnifico domino meo palatino Cracoviensi scribere propter temporis angustiam non potui; illi me humiliter commendo. Reverendissimo domino Premisliensi episcopo omnia fausta precor et me totum Dominationi Vestrae Reverendissimae trado atque pro mancipio dedo.
Ex Toleto ad Tagum, celerrime, 10 Ianuarii anno Domini 1526
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus Ioannes Dantiscus