Letter #2785
Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-01-24
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-02-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
... episcopo Warmiensi ... [domino] gratioso[] ... [domino] [meo] observandissimo
In manus proprias
Reverendissime in Christo Pater, domine amice mihi carissime ac honorandissime.
Quia Vestra Reverendissima Paternitas me litteris suis tam amice salutat atque invisit, gratiam ei habeo magnam, utrumque enim ab optimo in me animo profectum esse non dubito. Idipsum ut Vestra Reverendissima Paternitas de me sibi polliceatur, velim et qui integerrimam ei salutem et omnium accessiones fortunarum, quas bono viro eidemque mihi amicissimo debeo, ex animo faveam.
Quod vero mihi scripsit pro Theophilo Michorowski, sciat iam pro eo in contumaciam adversarii iudicatum esse existimoque iam deinceps fenestram non fore, qua vincula eius ille Protheus effugere possit. Quae res tamen ut iam tandem felicius succederet, a Vestra Reverendissima Paternitate peto, quantum sua auctoritate et consilio potest, eundem Michorowski causa mea et iusti consequendi adiutet, ut ne malevolorum hominum importunitas tantum audaciae ad nocendum bonis viris sibi sumat.
Ego vero mihi factum interpretabor, quicquid Vestra Paternitas in illum humanitatis contulerit.
Cuius amori antiquo me commendo diligenter.
Datae Cracovia(!), sabbato post festum diem Sanctae Agneti(!) anno Domini 1545.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus integer et sincerus amicus Petrus Kmita comes in Visnicze, palatinus et capitaneus generalis Cracoviensis
Idem, qui supra, manu propria subscripsit