Letter #2810
Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-03-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-06 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, domine amice longe mihi carissime ac honorandissime.
Salutem unaque omnium fortunarum felicem successum Vestrae Reverendissimae Paternitati precor ab animo.
Nihil miror Vestram Reverendissimam Paternitatem tanto studio melius in vicinia gerendarum rerum teneri, cum enim multa se serenissimo nostro
Nihilominus tamen quia
Ut autem uno saltu duo venarentur apri, nunc primum etiam Gedanensium causa cognosci coepit. Ad quam non minus tortuosum mandatum quam patronos partibus suis favorabiles admoverunt. Et tamen, ut tempore defervesceret ad feriam tertiam post festos dies Paschae, illam extrahi differrique curarunt. Faxit itaque Deus optimus maximus, ut ita utrorumque ingenia et molimina dispiceremus de eisque statueremus, ne per licentiam ad quidvis iam sumant sibi potestatem et ne studio privatae rei impediant pu..., hisce praesertim temporibus, quibus sola concordia et omnium pa[x] summo consensu coniunctioneque contra vim nobis imminentem m... atque adeo tecti esse debebamus.
Quia tamen plerumque male eius... negotia creduntur chartis, alia ipsi domino
Ut itaque Vestram Reverendissimam [Paternitatem] Christus Iesus incolumem servet diutissime, cupio ex animo.
Datae
Vestrae Paternitatis Reverendissimae totus et sincerus