Letter #2810
Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-03-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-06 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc. d paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉omino amico, observandissimo atque honorando
Reverendissime Domine, domine amice longe mihi carissime ac honorandissime.
Salutem unaque omnium fortunarum felicem successum Vestrae Reverendissimae Paternitati precor ab animo.
Nihil miror Vestram Reverendissimam Paternitatem tanto studio melius in vicinia gerendarum rerum teneri, cum enim multa se serenissimo nostro principi reique publicae omnium nostrum debere ingenue agnoscit, tum vero illa multifaria indignitas, quae oculis et auribus Vestrae Reverendissimae Paternitati frequentius quam nobis inseritur, dolorem illi singularem incutit et, ut iam tandem corrigeretur, desiderium magnum excitat. Ne taut written over m⌈mutut written over m⌉em id taedium solam se decoquere existimet, sciat Vestra Reverendissima Paternitas nos eiusce etiam rei cura, ut oportet, magna fluctuare.
Nihilominus tamen quia superinscribed⌈quiaquia superinscribed⌉ comitia nescio quo fato (quod autem avaritia ac fastu nonnullarum partium scio) citra etiam ullam rationem tuendorum finium Regni constitutam dissipata sunt, hoc die usque ratio tractandi illius vicini a nobis agitari inirique coepit. Quominus enim id in comitiis constitueretur cum valetudo adversa regiae maiestatis, quae sola propemodum tantae insolentiae fenestras aperit, tum vero multae contentiones ac verius aestus multiformes, uti solet fieri, sine nauclero prohibuere.
Ut autem uno saltu duo venarentur apri, nunc primum etiam Gedanensium causa cognosci coepit. Ad quam non minus tortuosum mandatum quam patronos partibus suis favorabiles admoverunt. Et tamen, ut tempore defervesceret ad feriam tertiam post festos dies Paschae, illam extrahi differrique curarunt. Faxit itaque Deus optimus maximus, ut ita utrorumque ingenia et molimina dispiceremus de eisque statueremus, ne per licentiam ad quidvis iam BCz, 1599, p. 580 sumant sibi potestatem et ne studio privatae rei impediant pu[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, hisce praesertim temporibus, quibus sola concordia et omnium pax hidden by binding⌈[x]x hidden by binding⌉ summo consensu coniunctioneque contra vim nobis imminentem m[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ atque adeo tecti esse debebamus.
Quia tamen plerumque male eius[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ negotia creduntur chartis, alia ipsi domino castellano Elbingensi hidden by binding⌈[si]si hidden by binding⌉ communicavi, alia item Vestrae Reverendissimae Paternitati conicienda pro illius pruden hidden by binding⌈[uden]uden hidden by binding⌉tia ex praecedentibus reliqui. Nam ut praesentem Vestram Reverendissimam Paternitatem his de rebus alloqui cito possem, magis mihi optare quam sperare hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ licet. Quare quod in Vestra Reverendissima Paternitate sitt(?) est, rogo eam sollicitudinem hidden by binding⌈[dinem]dinem hidden by binding⌉ tam de politice quam de fidei avitae integritate istic servanda hidden by binding⌈[vanda]vanda hidden by binding⌉ pro sua virili non deponat, sed porro mihi inter alios etiam significare velit saepe, qua harmonia utrique procedent deinceps hidden by binding⌈[eps]eps hidden by binding⌉. Ne si malum dormitantibus cunctis altius etiam radices agat et hidden by binding⌈[t et]t et hidden by binding⌉ perniciosius fiat. Ipsa vero me solito redamet, namque ego r[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ cupido animo cum ea suscepi amicitiam, ita illius non minus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ constans sum quam sincerus servator.
Ut itaque Vestram Reverendissimam Paternitatem hidden by binding⌈[Paternitatem]Paternitatem hidden by binding⌉ Christus Iesus incolumem servet diutissime, cupio ex animo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracovia, XXVII Martii anno 1545.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae totus et sincerus Petrus Kmitha hidden by binding⌈[mitha]mitha hidden by binding⌉ comes in Visnicz hidden by binding⌈[isnicz]isnicz hidden by binding⌉