Letter #2834
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-06-02
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-04 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et maior observande. Salutem et studiorum meorum commendationem.
Scripsi non olim Reverendissimae Dominationi Vestrae petens fieri certior, numquid cum domino iudice terrestri Culmensi de mota dispensatori meo lite contulisset. De quo cum nondum responsum acceperim, oro non gravetur mihi rem per hanc cognatam suam significare, nam adhuc haeret negotium hoc in pristino errore. Dignetur quoque mihi consulere, quid agendum mihi censeat, ne vel officialem meum vel deserere vel litibus inutilibus involvere, neve ecclesiae meae iuribus deesse videar. Habet enim Reverendissima Dominatio Vestra ex prioribus scriptis meis totius negotii summam. Erit hoc mihi valde gratum a Reverendissima Dominatione Vestra, cui cupio plenam rerum omnium prosperitatem meque haberi et esse commendatissimum.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus et obsequens