Letter #2835
Elisabeth of Austria to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1545-06-02
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Elisabeth Dei gratia regina Poloniae, magna dux Litwaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis litterae proximae Vestrae Paternitatis, quibus de valetudine nostra recuperata studiose a nobis requirere visa est. Quale officium omnino ab eiusdem erga nos propenso et liberali animo profectum accipimus gratissimum.
Porro Vestrae Paternitati certius referimus, nos iam Dei Optimi gratia ex adversa nimis et periculosa morbi afflicatione ad tutiorem et meliorem sanitatis habitum restitutas esse sperareque in dies salubriora.
De novitatibus et pomis aranciis iterum nobis a Vestra Paternitate missis magnas habemus gratias faciemusque, ut huius erga nos curae et obsequia semper nos memores et gratos esse comperiat. Cuius orationibus nos ad Deum adiuvari exposcismus.
Vilnae, secunda die Iunii mensis anno Christi M-o D-o XLV-o
Ad mandatum s(erenissimae) maiestatis reginalis proprium