Letter #2839
Olaus MAGNUS to Ioannes DANTISCUSTrent, 1545-06-14
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-08-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopo Warmiensi, domino et benefactori humanissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor humanissime.
Sicut nostro infelici aevo nihil frequentius quaeritur quam de exitu generalis concilii neque incertius aliquid definitur, attamen in quibus punctis tantum negotium nunc versatur, paucis intellegat Reverendissima Dominatio Vestra.
Descendi ab urbe Roma ad finem Aprilis, ut {ut} per Loretum et Venetias venirem in hunc locum, quo tandem in fine Maii sanus perveni, inveniens hic imprimis 3 reverendissimos dominos cardinales de latere legat[os], ... archiepiscopos et 24 episcopos, generales praelatos diversorum ordinum [6 cum pluri]mis magistris in theologia comitantibus [eos, praeterea saeculares] plures iurium doctores omnes conformi ze[lo ducto]s, ut Dei auxilio cum adversariis (si comparere dignantur) [ve]ritatem aperiant fidei et indem secuti tota ecclesia Christianorum, prout necesse est, cum fructu bonorum operum (otiosa exclusa fide) perseverent etc. Verum quanto magis novi illi magistri Germaniae aut eorum defensores cum magna modestia exspectantur, tanto minus comparere dignoscuntur.
Caesarea celsitudo per oratores suos primum, deinde per propriam personam in praesentia cardinalis Farnesii, in eius colloquio nomine pontificis in medio Maii constituti institutum concilium acceptavit decretumque in eadem civitate in ing[ressu] suo XV Maii statuit, ne missae vel praedicationes Lut[eranico] ritu fierent, sed qui Dei mandata transgrediuntur, etiam eius [prae]]cepta contempserunt neque aliquis protestantium (prout ex eo huc scribitur) ad diem 21 Maii comparere visus est etc. Forsan alia domi cogitant et machinantur, quae non satis accommoda Christianae tranquillitati videbuntur, attamen ad ultimum cadent in laqueum, quem tanto tempore, licet impune, aliis tetenderunt. Singulo(!) die exspectamus hic ulterius decretum pontificis et consistorii cardinalium, quod caesarea maiestas cum eodem cardinali concluserit secrete etc.
Septima Iunii pertransivit hanc urbem iunior dux Sabaudiae cum equiti[bus 2]00 ad suscipiendum filiam ducis Ferdinandi in consortem. Duo eius comites ante auroram in equ[is Thracicis], ut [a ca]lore liberarentur, ad iter [praecedentes statim ad X passus extra] portam civita{ta}tis ictu fulguris in [flumen proiecti sunt]. Et hi quoque filii comitum erant, unus eorum [unic]us heres matris suae viduae, tertius nobilis se disiecit ab equo in ripa et salvatus est, equo vi fluminis abrepto.
Deus benedictus omni momento nos custodiat et defendat, cui et Reverendissimam Dominationem Vestram ex intimo corde semper commendo.
Sex septimanis a Gaspare nostro nullas accepi litteras, quas tamen in brevi spero me habiturum una cum litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae.
Quae iterum valeat.
Ex Tridento, XIIII Iunii 1545.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae <d>editissimus Olaus Upsalensis