Letter #2862
Francis van der DILFT to Ioannes DANTISCUSLondon, 1545-09-01
received Schmolainen (Smolajny), 1545-10-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Illustrissimo ac Reverendissimo [Pra]esuli et Domino, domino [Ioa]nni Dantisco, episcopo Varmiensi etc., domino honorando
Salutem dico.
Si te, Reverendissime Praesul, offendit huius epistolae audacia aut, ut verius dicam, impudentia, quod a parum Tuae Amplitudini cognito proficiscatur, et non ignoscere velis affectui meo, iam multis annis pleno amoris alveo tibi decurrenti, omnem hanc culpam imputabis
Ceterum, quo ille magis gratificaretur mihi, quem non solum amico patrocinio semper ab inuidiae satellitibus tutatus est, sed etiam tandem constanti fauore in campum honoris, nihil tamen tale ambientem produxit, facile ultro me currentem instigavit ad attentandum litteris meis pertingendumque amicitiae tuae limen, quo possim aliquando a Tua Amplitudine recipi inter inferioris loci amicos, quamvis nulli veterum umquam observantia et obsequio cessurus.
Itaque persuasissimum habeo facilem mihi fore veniam apud Tuam Amplitudinem aliqua ratione mihi debitum, quamvis temerario ausu petenti. Enimvero non potest Tua Amplitudo omnino denegare tam amico tamque devoto sibi pectori aliquam amicitiae partem, quo possim, saltem recenseri inter tuos, inter quos me sit Tua Amplitudo habitura ad omne servitium paratissimum, quandocumque libebit mihi quicquam imperare.
Interim hinc interpellaturus sum Tuam Amplitudinem meis litteris, donec mihi silentium imponat meumque officium tamquam importunum molestumve
reiiciat. Huc his nihil addam, quandoquidem arbitror
Raptim
Reverendissimae Tuae Amplitudini deditissimus