Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Cum comitiorum nostrorum tempus iam instet, ad quae Reverendissima Dominatio Vestra profectura non ita multo utetur flexu, si huc ⌊Lubaviam⌋ ex itinere diverterit, rogo ipsam, dignetur me hic in nido meo invisere ac periculum facere, quam probum agam patrem familias. Afferet mihi Reverendissima Dominatio Vestra iucundum atque gratissimum hospitem, scientem in rebus tenuibus parsimoniam non contemnere. Non erit inconveniens, ut 1545-09-26⌊Sabbato1545-09-26⌋ ante 1545-09-29⌊Sancti Michaelis ferias1545-09-29⌋ Reverendissima Dominatio Vestra ⌊huc⌋ adveniat, 1545-09-27⌊Dominicum posterum diem1545-09-27⌋ festum letumque hic mecum agat, 1545-09-28⌊sequenti die1545-09-28⌋ ⌊Plovesium⌋ se recipiat, quo ego 1545-09-29⌊die Sancti Michaelis1545-09-29⌋ essem subsecuturus. Dignetur me Reverendissima Dominatio Vestra certiorem per litteras suas facere, quid ea in re sperare debeam. Mors reverendissimi domini archiepiscopi Gneznensis variam afferet in ⌊regno⌋ mutationem. Utinam in melius. Reliqua in mutuum colloquium, quod Dominus Deus felix faustum concedat, Vestramque Reverendissimam Dominationem annosae incolumitati servet precor. Cui me cupio intime esse commendatum.