» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2872

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1545-10-02
            received Schmolainen (Smolajny), 1545-10-13

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 3465, p. 315-316

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere n[o]bis dilecte.

Egit nobis gratias Paternitas Vestra, quod cancellarium eius in negotio suo capitulique benigne ac humaniter ad nos admiserimus atque au[d]iverimus. Nos id non gravatim fecimus Paternitatis Vestrae causa.

Pro rebus novis nobis scriptis agimus Vestrae Paternitati gratias. Haec eadem nobis perscripta sunt ex Italia. Quantum exercitum rex Galliae in Anglos, quantum apparatum, quantum commeatum pro alendo exercitu fecerit, longum esset singula scribere. Si quid postea Vestra Paternitas de huiusmodi rebus cognitum certius habebit, id nobis significet.

Litteras nostras ad Stanislaum Costka et ad Ioannem Verden, quas cum praesentibus mittimus, Paternitas Vestra ... sine mora ut transmittat optamus. Res enim e[st], quae eget celeritate.

Bene et feliciter va[leat] Vestra Paternitas.

Datae Cracoviae, II-a Octobris MDXLV.