Letter #2872
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-10-02
received Schmolainen (Smolajny), 1545-10-13 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere no paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉bis dilecte.
Egit nobis gratias Paternitas Vestra, quod cancellarium eius in negotio suo capitulique benigne ac humaniter ad nos admiserimus atque aud paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉iverimus. Nos id non gravatim fecimus Paternitatis Vestrae causa.
Pro rebus novis nobis scriptis agimus Vestrae Paternitati gratias. Haec eadem nobis perscripta sunt ex Italia. Quantum exercitum rex Galliae in Anglos, quantum apparatum, quantum commeatum pro alendo exercitu fecerit, longum esset singula scribere. Si quid postea Vestra Paternitas de huiusmodi rebus cognitum certius habebit, id nobis significet.
Litteras nostras ad Stanislaum Costka et ad Ioannem Verden, quas cum praesentibus mittimus, Paternitas Vestra [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ sine mora ut transmittat optamus. Res enim est paper damaged⌈[st]st paper damaged⌉, quae eget celeritate.
Bene et feliciter valeat paper damaged⌈[leat]leat paper damaged⌉ Vestra Paternitas.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, II-a Octobris MDXLV.