Accepimus binas Tuae Strenuitatis litteras, ⌊⌋ datas 1527-04-22⌊22 Aprilis1527-04-22⌋, ⌊⌋ vero 1527-05-06⌊VI Maii1527-05-06⌋ ex ⌊Valle Oleti⌋. Quibus perlectis non potuimus non laudare Tuae Strenuitatis patientiam et in rebus agendis dexteritatem pariter et diligentiam, quae cum nobis perspecta fuerint et sunt, studebimus uberiori nostra gratia suggerenda se causa rependere.
Dolemus mirum in modum de adversa Tuae Strenuitatis valetudine, quam Deo propitio in prosperam et optabilem commutari pe[rcu]pimus. Quod attinet ad negotia, non possumus non mirari, cur nobis et rebus nostris tot technae totque fallaciae parentur, tot simultates obstruantur. Si caesariani officiales aperte loquerentur, vel congruum reportarent responsum, vel nos alia via rebus nostris consultum iri vellemus et ad praesens ab ingerendis ⌊caesari⌋ fastdiis abstineremus. Solutio adohae iam exacta est, et hoc factum necessitate urgente excusant, alias exigetur voluntate praecipiente, etiam si iura et consuetudines obstarent. Et quae a principio necessitatis exsistunt, ex post facto voluntatis fiunt et in sequelam trahuntur.
Proinde hortamur Strenuitatem Tuam, nitatur totis viribus a sacra ⌊caesarea maiestate⌋ obtinere vel saltem gratiose, ut ab huiusmodi solutione liberae immunesque reddamur, ne deterioris condicionis nos, quam nostri praedecessores, videamur.
De ⌊arce Barensi⌋ sumus contentae, quod ad manus nobilis ⌊Colamariae de Summa⌋ extra[d]atur et nostro nomine consignetur, cum hanc viam faciliorem Strenuitas Tua arbitretur. Verum quia bellorum turbines in ⌊Italia⌋ in horas excandescunt, nescimus, quomodo ad praesens haec ⌊arcis⌋ restitutio fieri possit. Praestolabimur bellorum eventum, quibus utinam Deus Optimus Maximus extremum finem imponat, et tunc hoc desiderium nostrum exsecutioni demandari curabimus, ut recuperata ⌊arce⌋ in utramque aurem dormire valeamus et Tuam Strenuitatem ad nos (ut cupimus) revocare.
De litteris obtinendis, ne contra ⌊statum nostrum Barensem⌋ aliquid innovetur, postquam tanta obicitur difficultas, quiescat Strenuitas Tua et ob earum postulationibus abstineat.
[De] sabellis placet nobis, quod Tua Strenuitas constituit et id exsequatur. Accepimus provisionem de civibus Barensibus occisis et illam ad ⌊statum Barensem⌋ transmittemus, quo possit debitae exsecutioni demandari. Et credimus eam difficulter obtentam, nam raro corvus corvum oppugnat.
De negotio ⌊secretarii⌋ nostri id nitatur obtinere, quod poterit, nostris dignitate et iuribus semper salvis.
Reliqua Tuae Strenuitatis prudentiae committimus et, ubi optatum finem negotia nostra sortientur, ut brevi speramus, evestigio revocabimus ad nos Strenuitatem Tuam
Quam bene et feliciter valere optamus.