Letter #29
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-07-23
received Burgos, [1527]-12-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et Spectabili paper damaged⌈[Magnifico et Spectabili]Magnifico et Spectabili paper damaged⌉ viro Iohanni Dantisco paper damaged⌈[Dantisco]Dantisco paper damaged⌉, serenissimi r paper damaged⌈[serenissimi r]serenissimi r paper damaged⌉egis Poloniae et nostro oratori s paper damaged⌈[et nostro oratori s]et nostro oratori s paper damaged⌉incere nobis dilecto paper damaged⌈[dilecto]dilecto paper damaged⌉
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, totius Prussiae ac Mazoviae domina etc.
Magnifice vir sincere nobis dilecte.
Accepimus binas Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ litteras, alteras datas 22 Aprilis, alteras vero VI Maii ex Valle Oleti. Quibus perlectis non potuimus non laudare Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ patientiam et in rebus agendis dexteritatem pariter et diligentiam, quae cum nobis perspecta fuerint et sunt, studebimus uberiori nostra gratia suggerenda se causa rependere.
Dolemus mirum in modum de adversa Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ valetudine, quam Deo propitio in prosperam et optabilem commutari percu text damaged⌈[rcu]rcu text damaged⌉pimus. Quod attinet ad negotia, non possumus non mirari, cur nobis et rebus nostris tot technae totque fallaciae parentur, tot simultates obstruantur. Si caesariani officiales aperte loquerentur, vel congruum reportarent responsum, vel nos alia via rebus nostris consultum iri vellemus et ad praesens ab ingerendis caesari fastdiis abstineremus. Solutio adohae iam exacta est, et hoc factum necessitate urgente excusant, alias exigetur voluntate praecipiente, etiam si iura et consuetudines obstarent. Et quae a principio necessitatis exsistunt, ex post facto voluntatis fiunt et in sequelam trahuntur.
Proinde hortamur S(trenuita)tem or S(incerita)tem⌈S(trenuita)temS(trenuita)tem or S(incerita)tem⌉ Tuam, nitatur totis viribus a s(acra) or s(acratissima)⌈s(acra)s(acra) or s(acratissima)⌉ caesarea maiestate obtinere vel saltem gratiose, ut ab huiusmodi solutione liberae immunesque reddamur, ne deterioris condicionis nos, quam nostri praedecessores, videamur.
De arce Barensi sumus contentae, quod ad manus nobilis Colamariae de Summa extrad paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉atur et nostro nomine consignetur, cum hanc viam faciliorem S(trenui)tas or S(inceri)tas⌈S(trenui)tasS(trenui)tas or S(inceri)tas⌉ Tua arbitretur. Verum quia bellorum turbiness in Italia in horas excandescunt, nescimus, quomodo ad praesens haec arcis restitutio fieri possit. Praestolabimur bellorum eventum, quibus utinam Deus Optimus Maximus extremum finem imponat, et tunc hoc desiderium nostrum exsecutioni demandari curabimus, ut recuperata arce in utramque aurem dormire valeamus et Tuam S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌈S(trenuitatem)S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌉ ad nos (ut cupimus) revocare.
De litteris obtinendis, ne contra statum nostrum Barensem aliquid innovetur, postquam tanta obicitur difficultas, quiescat S(trenui)tas or S(inceri)tas⌈S(trenui)tasS(trenui)tas or S(inceri)tas⌉ Tua et ob earum postulationibus abstineat.
De paper damaged⌈[De]De paper damaged⌉ sabellis placet nobis, quod Tua S(trenui)tas or S(inceri)tas⌈S(trenui)tasS(trenui)tas or S(inceri)tas⌉ constituit et id exsequatur. Accepimus provisionem de civibus Barensibus occisis et illam ad statum Barensem transmittemus, quo possit debitae exsecutioni demandari. Et credimus eam difficulter obtentam, nam raro corvus corvum oppugnat.
De negotio secretarii nostri id nitatur obtinere, quod poterit, nostris dignitate et iuribus semper salvis.
Reliqua[1] Tuae S(trenuitatis) or S(inceritatis)⌈S(trenuitatis)S(trenuitatis) or S(inceritatis)⌉ prudentiae committimus et, ubi optatum finem negotia nostra sortientur, ut brevi speramus, evestigio revocabimus ad nos S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌈S(trenuitatem)S(trenuitatem) or S(inceritatem)⌉ Tuam
Quam bene et feliciter valere optamus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XXIII Iulii 1527.
Bona regina subscripsit
[1 ] Reliqua - - 1527 in hand of Lodovico Alifio.