Venimus tandem ad liberandas oves vestras perditas, quarum lupo[s a]lios abigemus, alios, sed paucos mactabim[us]. [Quae] hic portenta invenimus, de quibus longum esset scribere, frater vester omnia declarabit.
Nunc hoc unum agimus, ut ⌊civitati⌋ statuta talia relinquamus, ne quo pacto in pristinum morbum recidere possit, ea etiam praesidiis firmabimus, proventus deinde regios hic augebimus in memoriam huius tragoediae et liberatae civitatis.
Omnia recte, ut spero, transigentur, sed angit nos plurimum ⌊vicina Babylon⌋ - ⌊dux⌋ mordicus tuetur Lutheranismum. Ab hoc ne a ⌊rege⌋ quidem magnis persuasionibus abduci potuit.
⌊Rex Daciae⌋ ⌊filiam⌋ ⌊illi⌋ nuptui dedit, quae res multum hanc luem promovebit et timeo, ne ⌊regnum illud⌋ hac necessitudine corrumpatur. Mirum, quod summates isti, quorum intere[st], dormitant tam diu et Hydram ... magis excrescere permittunt. De his, rogo, scribite aliquando, et quid de ipso matrimonio istic censeatur. Frater dicet reliqua.
Ille ⌊episcopus noster Chelmensis⌋ aegrotat. Si quid accidet, omnem cum ⌊reverendissimo domino meo⌋ pro vobis lapidem movebimus et nihil dubitamus in ⌊principe⌋. Immo adesse nobis promisit, sed quod dicit vobis, dixerat ante mihi. Scitis tamen, quae sit nobis reddita gratia pro meritis, quantum in episcopatu Posnaniensi nos confuderit ex improviso. Sic visum est superis. Rogo vobis(!), scribatis aliquando, quid de Lutheranismo tandem consilii captat ⌊caesar⌋, quid item de aliis rebus.
⌊Turcus⌋ accingit se ⌊Ungariam⌋, quam citra ullum negotium capiet, quando volet, talis ibi est .... Is, credo, ulciscetur tot fac... ...leum et religione patrata, quando ⌊nostri principes⌋ connivent.
Optime valete et me diligite.