Letter #290
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1526-07-04
received Granada, [1526]-11-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Domino Ioanni Dantisco serenissimi Poloniae regis apud caesaream maiestatem oratori, amico carissimo
Salutem et sui commendationem.
Venimus tandem ad liberandas oves vestras perditas, quarum lupos a paper damaged⌈[s a]s a paper damaged⌉lios abigemus, alios, sed paucos mactabimus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉. Quae paper damaged⌈[Quae]Quae paper damaged⌉ hic portenta invenimus, de quibus longum esset scribere, frater vester omnia declarabit.
Nunc hoc unum agimus, ut civitati statuta talia relinquamus, ne quo pacto in pristinum morbum recidere possit, ea etiam praesidiis firmabimus, proventus deinde regios hic augebimus in memoriam huius tragoediae et liberatae civitatis.
Omnia recte, ut spero, transigentur, sed angit nos plurimum vicina Babylon - dux mordicus tuetur Lutheranismum. Ab hoc ne a rege quidem magnis persuasionibus abduci potuit.
Rex Daciae filiam illi nuptui dedit, quae res multum hanc luem promovebit et timeo, ne regnum illud hac necessitudine BCz, 243, p. 48 corrumpatur. Mirum, quod summates isti, quorum interest paper damaged⌈[st]st paper damaged⌉, dormitant tam diu et Hydram [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ magis excrescere permittunt. De his, rogo, scribite aliquando, et quid de ipso matrimonio istic censeatur. Frater dicet reliqua.
Ille episcopus noster Chel(mensis) aegrotat. Si quid accidet, omnem cum reverendissimo domino meo pro vobis lapidem movebimus et nihil dubitamus in principe. Immo(?) adesse nobis promisit, sed quod dicit vobis, dixerat ante mihi. Scitis tamen, quae sit nobis reddita gratia pro meritis, quantum in episcopatu Posn(aniensi) nos confuderit ex improviso. Sic visum est superis. Rogo vobis(!), scribatis aliquando, quid de Lutheranismo tandem consilii captat caesar, quid item de aliis rebus.
Turcus accingit BCz, 243, p. 49 se Ungariam, quam citra ullum negotium capiet, quando volet, talis ibi est [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉. Is, credo, ulciscetur tot fac[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉leum(?) et religione patrata, quando nostri principes connivent.
Optime valete et me diligite.
Gdani, 4 Iulii 1526.
Vester Premisliensis scripsit