Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
⌊Georgius Pliemieczki⌋ iudex Culmensis rettulit nobis nominationem ⌊filii⌋
sui, quam ei a decem prope annis ad ecclesiam Varmiensem dedimus, ad effectum venire non posse repugnante Paternitate Vestra asserenteque eam nominationem revocatam ac invalidam paper damaged⌈[am]am paper damaged⌉ esse. Quam cum revalidari sibi obtinuerit, causa iam non est, quominus occurrente canonicatus vacatione ad istam ecclesiam recipiatur ea nominatio, cum sit eius filio data a nobis. Hortamur Paternitatem Vestram, ut in prima et proxima vacatione in exsecutionem et effectum deducatur. In quo fecerit nobis rem gratam Paternitas Vestra.
Quae bene valeat.
⌊Cracoviae⌋, XX Ianuarii M-o D-o XLVI-to.
Ex commissione sacrae reginalis maiestatis propria