Letter #2904
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-04 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, suprema dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Georgius Pliemieczki iudex Culmensis rettulit nobis nominationem filii sui, quam ei a decem prope annis ad ecclesiam Varmiensem dedimus, ad effectum venire non posse repugnante Paternitate Vestra asserenteque eam nominationem revocatam ac invalidam paper damaged⌈[am]am paper damaged⌉ esse. Quam cum revalidari sibi obtinuerit, causa iam non est, quominus occurrente canonicatus vacatione ad istam ecclesiam recipiatur ea nominatio, cum sit eius filio data a nobis. Hortamur Paternitatem Vestram, ut in prima et proxima vacatione in exsecutionem et effectum deducatur. In quo fecerit nobis rem gratam Paternitas Vestra.
Quae bene valeat.
Cracoviae, XX Ianuarii M-o D-o XLVI-to.
Ex commissione sacrae reginalis maiestatis propria