Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
⌊Bona⌋ Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, suprema dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
⌊Georgius Pliemieczki⌋ iudex Culmensis rettulit nobis nominationem ⌊filii⌋
sui, quam ei a decem prope annis ad ecclesiam Varmiensem dedimus, ad effectum venire non posse repugnante Paternitate Vestra asserenteque eam nominationem revocatam ac invalid[am] esse. Quam cum revalidari sibi obtinuerit, causa iam non est, quominus occurrente canonicatus vacatione ad istam ecclesiam recipiatur ea nominatio, cum sit eius filio data a nobis. Hortamur Paternitatem Vestram, ut in prima et proxima vacatione in exsecutionem et effectum deducatur. In quo fecerit nobis rem gratam Paternitas Vestra.
Quae bene valeat.
⌊Cracoviae⌋, XX Ianuarii M-o D-o XLVI-to.
Ex commissione sacrae reginalis maiestatis propria