Letter #2906
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1546-01-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-01-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni episcopo Dei gratia episcopo Warmiensi, domino nostro colendissimo
Post debitam observantiae et reverentiae exhibitionem.
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine colendissime.
Non grata solum, verum etiam iucunda nobis accidit Reverendissimae Paternitatis Vestrae anxia sollicitudo, qua non solum pro salute suorum, verum etiam nostrorum subditorum Reverendissima Paternitas Vestra perquam diligenter excubat, ne quid eis fraudi sit extranea moneta, quae recens huc a pluribus importata est et etiamnum copiose importatur.
Luculentos habemus auctores eam ipsam longo intervallo a valore numismatis harum terrarum abesse ideoque eius usum quam rectissime ex his regionibus arcendum. Quod nos graviter sine mora conabimur, quamprimum confratres nostri, qui nunc certorum negotiorum nomine absunt, ad ecclessiam se receperint. Nam neque hic, neque alibi a Reverendissimae Paternitatis Vestrae aequissimis constitutionibus temere subditos nostros discrepare patimur.
Quam Deo Optimo Maximo feliciter commendamus.
Ex Frauenborgk, XXVI Ianuarii MDXLVI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimi praelati et canonici capituli Warmiensis