» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2915

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1546-02-18
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-05

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 647-650 (595-598)

Prints:
1HE 1 No. 212, p. 205 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Et commissio, et litterae scriptae sunt iuxta consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae, singulis autem dominis commissariis significatum est, quod locum et diem mutandi potestas Reverendissimae Dominationis Vestrae permissa est. Quod si itaque iudicia terrestria ex commissariis aliquos impedirent, quominus venire possent, Reverendissima Dominatio Vestra iudicio et arbitratu suo diem alium statuere dignabitur.

Advolavit huc Psitacus. Si responsum ei est exspectandum, vereor ne diu sit exspectare necesse. Est hic frater domini castellani Gedanensis, qui fratri non deest apud maiestatem reginalem, etsi illa videtur esse alienior, sed varium et mutabile. Quantum potero, contendam et elaborabo apud reverendissimum dominum, ut ita voti sui compos dominus castellanus Gedanensis efficiatur, ut domini Culmensis quoque ratio habita videatur. De quo iam voces iactantur, quod non potest esse thesaurarius et palatinus. Cetera per Psitacum, qui fortassis absque certo responso revolabit, novit enim aulae cunctationem Reverendissima Dominatio Vestra.

Quam Deus diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, duodecimo Calendas Martii 1546.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis

Postscript:

Reverendissimus dominus est nunc occupatissimus, non solum comitiorum et reipublicae negotiis, verum etiam nuptiis. Frater eius dominus Bernhardus, castellanus Radomiensis, duxit uxorem filiam domini Camieneczki. Hodie sororis eius filia octavum annum iam ingressa cum filio domini Schaffraniecz, qui domino duci Prussiae serviebat, sponsalia de praesenti contraxit. Deus fortunet, Vestra vero Reverendissima Dominatio boni consulat, quod nihil scripserit tam occupatus.