Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Et commissio, et litterae scriptae sunt iuxta consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae, singulis autem dominis commissariis significatum est, quod locum et diem mutandi potestas Reverendissimae Dominationis Vestrae permissa est. Quod si itaque iudicia terrestria ex commissariis aliquos impedirent, quominus venire possent, Reverendissima Dominatio Vestra iudicio et arbitratu suo diem alium statuere dignabitur.
Advolavit huc ⌊Psitacus⌋. Si responsum ei est exspectandum, vereor ne diu sit exspectare necesse. Est hic ⌊frater⌋ domini ⌊castellani Gedanensis⌋, qui fratri non deest apud ⌊maiestatem reginalem⌋, etsi illa videtur esse alienior, sed varium et mutabile. Quantum potero, contendam et elaborabo apud ⌊reverendissimum dominum⌋, ut ita voti sui compos dominus ⌊castellanus Gedanensis⌋ efficiatur, ut ⌊domini Culmensis⌋ quoque ratio habita videatur. De quo iam voces iactantur, quod non potest esse thesaurarius et palatinus. Cetera per ⌊Psitacum⌋, qui fortassis absque certo responso revolabit, novit enim aulae cunctationem Reverendissima Dominatio Vestra.
Quam Deus diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
⌊Cracovia⌋, duodecimo
Calendas
Martii 1546.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus ⌊Stanislaus Hosius⌋ cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
⌊Reverendissimus dominus⌋ est nunc occupatissimus, non solum ⌊comitiorum⌋ et ⌊reipublicae⌋ negotiis, verum etiam nuptiis. Frater ⌊eius⌋ dominus ⌊Bernhardus⌋, castellanus Radomiensis, duxit uxorem ⌊filiam⌋ domini ⌊Camieneczki⌋. Hodie ⌊sororis⌋ ⌊eius⌋ filia octavum annum iam ingressa cum ⌊filio⌋ domini ⌊Schaffraniecz⌋, qui domino ⌊duci Prussiae⌋ serviebat, sponsalia de praesenti contraxit. Deus fortunet, Vestra vero Reverendissima Dominatio boni consulat, quod nihil scripserit tam occupatus.