Dum hic in...ris ...s...s, ternae, si recte meminimus, a te venerunt ⌊huc⌋ litterae, et ⌊⌋ quidem 1525-09-10⌊decima(!) die Septembris1525-09-10⌋, ⌊⌋ 1526-01-10⌊decima Ianuarii1526-01-10⌋ ⌊Toleti⌋ et ⌊⌋ item ⌊Toleti⌋ 1526-02-24⌊vigesima quarta Februarii1526-02-24⌋ scriptae. Quibus accurate copioseque de omnibus rebus, quae istic tum gerebantur quasque hic scire operae pretium erat, descripsisti fecistique, nostra quidem sententia, satis et regiae maiestatis voluntati et imperio et admonitioni nostrae, qua te et coram iam abeuntem et absentem item litteris admonuimus, ne videlicet quippiam rerum, quae istic intervenirent, scribens praetermitteres. Quandoquidem ⌊regiae maiestati⌋ id pergratum est et parum fidei haberi solet eis rebus, quae istic ab ⌊caesaris⌋ aula huc afferuntur, nisi eadem scriptis tuis istinc confirmentur, tametsi eaedem ipsae litterae tuae tardius huc perferri solent, quod tamen non neglegentiae tuae sed potius, quod res est, interiacentium terrarum vastitati, tum etiam fortassis tabellariorum incuriae asscribitur. Quod etiam hinc a nobis ad te rarius fortasse, quam tu voles et res postulat, scribitur, necesse est, ut boni consulas. Animadvertimus quippe litteras hinc missas sero nimium istuc ad te pervenire eo, quod eas magnos anfractus facere necesse est, dum ⌊reginali maiestate⌋ ita volente per Appuliam et tandem per alias, nescimus quas, terras ad destinatum locum deferuntur, existimat maiestas sua tutius et citius atque commodius illac penetraturas, quod tamen hactenus usque non est perspectum neque exploratum.
De perturbatione status rerum ⌊Prussiae⌋ et praesertim ⌊Gdanensis urbis⌋ ob introductam novam superstitionem Luteranam scripseramus antea ad te. Scias vero nunc regiam maiestatem earundem terrarum misertam relictis aliis maximis rebus omnibus, quas prae manibus habebat, solita sua celeritate huc accurrisse ⌊Marienburgum⌋ primum et tandem huc Gdanum. Cuius adventu animi bonorum erecti, errorum et superstitionum omnium caligo discussa et illustrata est, lues et secta perniciosissima Luterana repurgata atque
...dicata, ⌊Christi⌋ cultus et sanctorum per omnia templa et monasteria [re]stauratus, novi magistratus creati. Seditiosi item et rebelles capiti[bus] t[r]uncati, quorum sunt Ioannes Neytag, Ioannes Nemoy, Myka et reliqui eius farinae. Quid plura, eadem ⌊maiestas regia⌋ in hoc est idque conatur, nec dubitamus, quin perficiet, ut hic omnia divina atque humana in bonum et duraturum statum redigat. Decrevit namque nonnullos adhuc seditiosos et sacrilegii aliorumque magnorum criminum reos, quorum multi capti detinentur, vita privare, alios facultatibus, alios exilio multare. Quae cum Deo volente perficientur, faciemus te aliis litteris certiorem.
Quantum ad provisionem tuam attinet, non ignoras iam dudum tibi designatum esse, quantum ad singulos menses habere debeas et si tibi aliquando non suppet<i>erit, poteris a mensariis mutuari, solvetur enim totum, nec dubites ⌊regiam maiestatem⌋ pro dignitate in omnibus tibi provisuram esse, modo tu, si quid deest, nos litteris tuis facias certiores. Non deerimus nos rebus tuis, prout alias facere consuevimus.
Nobiscum satis, Deo gratia, pacata sunt omnia ab externis, tamen reliqui finitimi Luterana labe imbuti, ne quicquam perturbationis pariant, verendum est.
⌊Dux Prussiae⌋ his diebus uxorem duxit filiam regis Danorum. Idem fecerunt commendatores paene omnes. ⌊Livonia⌋ ob eandem pestiferam sectam tumultuatur atque ita et ⌊Germaniae⌋ magna pars, ut scis. Et nisi ⌊Sedes Apostolica⌋ et ⌊caesarea celsitudo⌋ tempestive providerint, timendum est, ne in maiores motus res exardescat.
Res sororis tuae, quas nobis posterioribus litteris tuis commendasti, erunt nobis curae. Sed et cetera quodque tuae dignitati et commodis tuis
profutura est ...ra... [hac]temus ... saepius ad nos scribito nosque diligas et certo tibi persuadea[s], [quod] numquam deerimus honori et commodis tuis.
Domine Dantisce.
Ego laboro adhuc ex oculis, per quos defluunt lacrimae et umiditas catarrhalis a cap[i]te descendens. Adhibui hactenus multa remedia ab i...a...i etiam cauterium potentiale in occipitio et par[te] posteriori capitis aliquot menses, sed sisti non potest fl[u]xus. Qui tametsi non sit continuus nec ita magnus atque exuberans, prout fuit antea, durat tamen adhuc et plus tempore et caelo umido quam sicco et sereno apparere ac me infestare solet. Rogo te, consulas istic [] medicos peritos, quomodo sistendus seu ...tem ...em fluxus lacrimalis, et si usus alicuius ... pro confortando cerebro et desiccandis ... eius aut etiam collyrii alicuius, conveniret diligenter inquiras. Ad hoc usque tempus nullo usus sum collyrio timens, ne exsistente umore noxio in capite, afferret aliquod nocumentum in oculis. Certo autem mihi persuadeo, quod istic sunt excellentissimi et peritissimi [medici], qui poterint bene consulere [et opem] ferre malo meo. Qua[m] agas cum illis et quid senserint aut consulerint, mihi quam primum perscribas. Si etiam utendum esse censuerint aliquibus electuariis aut quibuscumque aliis medicinis seu etiam collyrio aliquo probato et non nimium forti, quod non offenderet tunicas oculorum, illorum descriptionem mihi mittas et subarres illos aut aliquem illorum digno munere, quo consulat d[iligentius] et fidelius. Quicquid autem ad tam necessarium [opus im]penderis,
id tibi hic amplo cum faenore exsolvam. Non habeo hic me[cu]m cifras tuas et ob hoc intelligere non potui id, quod in [po]stremis tuis litteris ad me in calce scripsisti. Veniens ver[o] ⌊Cracoviam⌋ Deo bene iuvante legam et intelligam, qu[id] velis, et per primam postam tibi respondebo. Dominus [dux] Ianussius Masoviae periit ex veneno Quadragesima praeterita, quemadmodum et illius frater, dominus olim dux Stanislaus perisse simili casu perhibetur. Et prout totius ⌊ducatus Masoviae⌋ ad ⌊maiestatem regiam⌋ est .... Mortuus etiam est non pridem dominus olim Firley ... Cracoviensis et exercituum regni capitaneus generalis, sic transit orbis. Tempora mutan[tur et] nos cum illis. [Iterum] vale.
⌊Petrus episcopus Cracoviensis⌋ et vicecancellarius manu sua