Letter #2949
Eustathius KNOBELSDORF to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1546-04-14
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino ac patrono suo perpetua fide colendo
Salutem cum obsequiorum humillima commendatione.
Nihil dudum optatius mihi contigit, Reverendissime Praesul, dulcissimis Reverendissimae Paternitatis Tuae litteris, quibus prius a Celsitudine Tua, quam a reliquis cognoscerem, quam in partem cecidisset parrhsia litterarum mearum, cuius ita me dudum poenituit, ut nisi Celsitudinis Tuae innata quaedam erga me pietas, quae mihi quidem non iucunda solum, sed et admirabilis frequenter videri solet, perspecta fuisset, magno me maerore affecisset. Sed excelsum Tuum animum, propensamque in hominem nullius sortis benevolentiam mirari quam imitari facilius homini puto. Neque enim nova aut nunc recens nata est, quae me a primis unguiculis ita complexa est, fovendo lambendoque non secus quam ursa catulos solet, eo produxit, ut quicquid in me sit, id Reverendissimae Paternitati Tuae totum lubenter acceptum ferre et soleo et debeo. Quae quidem ita se semper erga me gessit, ut, quod ad altiora emergere hactenus non licuerit, fortunae potius quam vel meae negligentiae, vel Celsitudinis Tuae voluntati ascriberetur. Salutis enim meae progressuumque in bonis litteris rationem Celsitudo Tua semper habuit maximam: colorum et virium emolumenta si aeque Rhamnusiae cordi fuissent, iamdudum nihil laborassemus. Verum et haec se nunc magis propiciam exibet Tibique, Reverendissime praesul, domine ac patrone unice, ulterius in clientem suam munificentiam et liberalitatem explicandi aperit occasionem.
Nam cum sub hesternum crepusculum graviter venerabilis dominus Mauritius laboraret morbo, ut apparebat pestilentissimo, inter manus meas animam beatissimam Deo Patri commendans e vivorum contubernio maximo omnium dolore cessit, cuius animae Deus Optimus Maximus bene faxit, in eius locum cum ordinaria electione Reverendissimae Celsitudini Tuae una cum capitulo alium sufficiendi facultas sit egoque nonnullos ea in re mihi non difficiles patronos senserim, qui tamen si a Celsitudine Tua instigabuntur, proniores ad hoc reddentur. Reverendissimam Tuam Paternitatem obnixe, quibus possum modis, oro, ut semel inceptam benevolentiam hoc beneficio confirmet, ac ut prudentissimus quidam Apelles, qui caput et summa pectoris Veneris politissima arte perfecit, nunc reliquae parti corporis summam adhibere manum Celsitudo Tua dignetur. Hoc me beneficio Celsitudo Tua cum sibi, tum suis nepotibus ita devinctum reddet, ut cum uterque hic adfuerit, Gerionem quendam Celsitudo Tua confeci[sse] videbitur, contra quem ne Hercules quidem vires suas exercere audebit. Ita me iam cum domino Ioanne gero, ut ad fraternam convinctionem nihil reliquum sit. Numquam sine muto magistro conspicimur, quem loquacem uterque facimus, ego quaerendo, ille respondendo, mutua hac confabulatione nihil dulcius, quae ut inter nos perpetua sit.
Tuae Celsitudinis suffragium efficeret, sed manus dolore victas vix duco. Dum enim haec maestus ex tam repentino amici funere scribo, irrumpit frater iunior Mauritius, quem hic apud me alo, ac clamitans, flens, eiu[lans] mortem fratris Sebastiani Dantisci defuncti nuntiat, quae me res iam dolore fractum et confectum pene exanimat. Nescio, an consultum sit hoc matri, praesertim si domesticis curis distringatur, detegere. Egomet quoque mereor, ne quid hauserim ex anhelitu domini Mauritii, a quo numquam discedebam, quod me in caeleste illud beatissimarum animarum consortium et domicilium brevi rapiet, faxit Christus modo feliciter. Valeat Celsitudo Tua, cui me ex animo commendo.
Datae in Fravenborgk, Anno 1546, Aprilis 14.
Reverendissimae Paternitatis Tuae deditissimus verna et cliens Eustathius a Knobelsdorf