Letter #295
Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1526-07-06
received Granada, [1526]-11-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et celeberrimo viro et domino, domino Ioanni Dantisco oratori regis Sigismundi Poloniae, domino et fautori suo dilectissimo
Nobilis et celeberrime domine, fautor et frater carissime.
Incredibili me affecerunt laetitia litterae tuae prima Februarii ex Toleto scriptae et hic mihi in adventu domini Nipsicz 5 huius redditae, testes opulentissimos amicae consuetudinis nostrae, quam a nobis, nisi mors, auferet nemo. Etsi non semel pervius ebrierim in hoc, ut aliquid mearum litterarum acciperes, numquam tamen propter distantiam locorum, e quibus litterae tibi mittuntur, hucusque concessum est. Nunc autem opportune fratrem tuum abeuntem intellexi ex patre tuo, quem paucos ante dies ex Herebi faucibus eripui. Sollicitavi, ne sine meis abiret frater tuus carissimus utrique et ut scias de rebus nostris nonnihil.
Maiestas regia cum prioribus sui regni Lutheranae socordiae causa sopiendi Prussiam et 8 Martii Marieburgum ingressus et XIII eiusdem glacies Histulae Solaviam prope Marieburgum 14 villas inundavit, vallum illud tribus in locis confregit. Et usque huc solum in uno loco clauserunt artificio et lignis et aggeribus. Non enim erat videre per totam Solaviam nisi aquam et turres Lichtenaw villarum.
Ad 3 Aprilis redii cum magnificis palatino Cracoviensi, domino Luca de Gorka, domino Tenczinszky, qui per regem missi huc erant componendarum rerum causa, Gedanum. Missa Christiana Romano instituto in tua parochia primum cantata per nostros, expulsis sacerdotibus rusticis Lutheranorum. 16 rex Marieburgum et 17 ingressus Gedanum, quem ingredi Lutherani prohibuissent, nisi mercatorum vi et impetu. Clauserant enim portas paulo ante regis ingressum Lutheranae factionis capita contra itum esset. Ad 22 capitur Basta circa mare, Blokhawsz dictum, exclusis inde Lutheranis. Ad 25 mandat rex urbis portas in antiqua civitate perfractas reparare, claudere, Alexander praedicare in ecclesia beatae Mariae incepit. Et 28 eiusdem Pyenondzek clericus ille, olim servitor thesaurarii Cossteleczki, capitur toxici, quod ex Latio advexit, causa, sedet in arce Marieburgensi captivus.
Magister seu dux Prussiae 3 Maii ingressus huc et ea die Nethak, Nemoy, Nemptz, Hans Scholtz, Mynke, Balhagen et alia Lutheranae factionis capita capti sunt et detenti. Octava eiusdem dux Pomeraniae, qui tribus diebus ante regis adventum civitatem hanc ingressus erat, concessit ad propria. Facta concordia inter utrosque, est feudalis regi. Ad 17 coacti vestrates reponere privilegia civitatis omnia coram rege. Sequenti die reperti sex cultelli in bianca Hans Stholtz captivi. Ad 26 magister Prussiae exit Gedanum et postero die cum Miltaz et Heydik mettertius arcem Marieburgensem ex regis consensu et admissione perlustravit, heus, quot suspiria, quot gemitus emisit, inter ambulandum per arcis testudines munitissimos. Ad XIII Iunii Netak magister molendini, Nemoy, Ioahim Balhagen, Lorek Minke capite truncati sunt in regio conspectu prope Geldun hic. Et 16 eiusdem Gedanenses praestiterunt homagium et iuramentum erecto suggestu pro rege inibi maiestati regiae et regulo, creati proconsules Philipp Bischoff, qui et burgrabius est, Matislauus Nederhoff et cum consulibus et scabinis ante meridiem hora XI. Et 25 rex mare ingressus multis barcis ipsum sequentibus. Et prima Iulii magistro Prussiae in Fischhaussen sponsa adacta est desponsata ei et copulata per episcopum rusticum Sambiensem, qui stolae loco cornu venatoris adornatus erat, quod coniugium quale futurum sit augurari possimus ex bono initio - foedo scilicet violatorum ecclesiarum et sacrarum aedium. Maiestas Regia sana est gratia Dei. Regina praegnata utcumque masculo cito hinc abitura versus Elbingum, dein Masoviam componendarum rerum illius terrae causa nituntur se a iugo regio eripere nonnullorum ductu. Sed nil efficient. Recta postea Cracoviam itura. Pannones gravantur a Thurco, qui maximo apparatu et exercitu non audito, residuum Pannoniae ingressurus festinat depopulare et sibi usurpare dictum eum personaliter adesse exercitui. Rex Ungariae et domini eius quaerunt a finitimis consilia, stipendia, ex Slesia, Bohemia, Moravia, ex Polonia aliquot centena eo profecti sunt. Dominus Deus concedat nostris victoriam. Parens tuus, senio iam confectus, orat, ne eum deseras, si antequam solvat fata, te cernere posset, ut lumina eius claudere saltem tempore et necessitate illa adventa<n>te posses. Sorores hoc et mater non minus efflagitant et obtestantur. Tactus fuit prius festum Pentecostis apoplexia et paralisi iacuit ut truncus nec loqui potuit verbum. Supervocarunt me illae, caupo, Medic doctus Polonus. Nolui senem deserere, sed omnes nervos et artem extendi in hoc, ut eum pristinae tibi et tuis sanitati restituerem, quod gratia Dei animante perfeci: ambulat, loquitur, exercet officia sua. Utinam in aliis et tuis et tibi utilitati, meo vel incommodo esse possem. Cernes Ioannem tuum eum esse ita benedictum, ut benedictorum opera non amitteret omnino. Ad 24 factus sum canonicus Warmiensis pro plebanatu Nepolomicze, qui sit felix faustus et fortunatus. Regina instat omnibus modis, ut te in confratrem habeamus. Valeat felicissime et me suum esse sciat. Nec eges promotore apud Cracoviensem episcopum et ceteros, quibus tua probitas, idoneitas et scientia cognita est. Subrisit episcopus cum te commendatum haberem eadem dicens, quae scripsi.
Ex Gedano, 6 Iulii 1526.
Eiusdem Dominationis Tuae Ioannes Benedictus regius phisicus scripsit
Postscript:
Stanislaus natus est nobis, quem dii tueantur.