Incredibili me affecerunt laetitia ⌊⌋ tuae 1526-02-01⌊prima Februarii1526-02-01⌋ ex ⌊Toleto⌋ scriptae et ⌊hic⌋ mihi in adventu domini ⌊Nipsicz⌋ 1526-07-05⌊5 huius1526-07-05⌋ redditae, testes opulentissimos amicae consuetudinis nostrae, quam a nobis, nisi mors, auferet nemo. Etsi non semel pervius ebrierim in hoc, ut aliquid mearum litterarum acciperes, numquam tamen propter distantiam locorum, e quibus litterae tibi mittuntur, hucusque concessum est. Nunc autem opportune ⌊fratrem⌋ tuum abeuntem intellexi ex ⌊patre⌋ tuo, quem paucos ante dies ex Herebi faucibus eripui. Sollicitavi, ne sine meis abiret ⌊frater⌋ tuus carissimus utrique et ut scias de rebus nostris nonnihil.
⌊Maiestas regia⌋ cum ⌊prioribus sui regni⌋ Lutheranae socordiae causa sopiendi ⌊Prussiam⌋ et 8 Martii ⌊Marieburgum⌋ ingressus et XIII eiusdem glacies ⌊Histulae⌋ ⌊Solaviam⌋ prope Marieburgum 14 villas inundavit, vallum illud tribus in locis confregit. Et usque huc solum in uno loco clauserunt artificio et lignis et aggeribus. Non enim erat videre per totam ⌊Solaviam⌋ nisi aquam et turres ⌊Lichtenaw villarum⌋.
Ad 3 Aprilis redii cum magnificis ⌊palatino Cracoviensi⌋, domino ⌊Luca de Gorka⌋, domino ⌊Tenczinszky⌋, qui per regem missi huc erant componendarum rerum causa, ⌊Gedanum⌋. Missa Christiana Romano instituto in tua parochia primum cantata per nostros, expulsis sacerdotibus rusticis ⌊Lutheranorum⌋. 16 ⌊rex⌋ ⌊Marieburgum⌋ et 17 ingressus ⌊Gedanum⌋, quem ingredi ⌊Lutherani⌋ prohibuissent, nisi mercatorum vi et impetu. Clauserant enim portas paulo ante regis ingressum Lutheranae factionis capita contra itum esset. Ad 22 capitur Basta circa mare, Blokhawsz dictum, exclusis inde ⌊Lutheranis⌋. Ad 25 mandat ⌊rex⌋ ⌊urbis⌋ portas in antiqua civitate perfractas reparare, claudere, Alexander praedicare in ecclesia beatae Mariae incepit. Et 28 eiusdem Pyenondzek clericus ille, olim servitor thesaurarii ⌊Cossteleczki⌋, capitur toxici, quod ex Latio advexit, causa, sedet in arce Marieburgensi captivus.
⌊Magister seu dux Prussiae⌋ 3 Maii ingressus huc et ea die Nethak, Nemoy, Nemptz, Hans Scholtz, Mynke, Balhagen et alia Lutheranae factionis capita capti sunt et detenti. Octava eiusdem ⌊dux
Pomeraniae⌋, qui tribus diebus ante ⌊regis⌋ adventum ⌊civitatem hanc⌋ ingressus erat, concessit ad propria. Facta concordia inter utrosque, est feudalis ⌊regi⌋. Ad 17 coacti ⌊vestrates⌋ reponere privilegia ⌊civitatis⌋ omnia coram ⌊rege⌋. Sequenti die reperti sex cultelli in bianca Hans Stholtz captivi. Ad 26 ⌊magister Prussiae⌋ exit ⌊Gedanum⌋ et postero die cum Miltaz et Heydik mettertius arcem Marieburgensem ex ⌊regis⌋ consensu et admissione perlustravit, heus, quot suspiria, quot gemitus emisit, inter ambulandum per arcis testudines munitissimos. Ad XIII Iunii Netak magister molendini, Nemoy, Ioahim Balhagen, Lorek Minke capite truncati sunt in regio conspectu prope Geldun hic. Et 16 eiusdem Gedanenses praestiterunt homagium et iuramentum erecto suggestu pro rege inibi ⌊maiestati regiae⌋ et ⌊regulo⌋, creati proconsules ⌊Philipp Bischoff⌋, qui et burgrabius est, Matislauus Nederhoff et cum consulibus et scabinis ante meridiem hora XI. Et 25 ⌊rex⌋ ⌊mare⌋ ingressus multis barcis ipsum sequentibus. Et prima Iulii ⌊magistro Prussiae⌋ in ⌊Fischhaussen⌋ ⌊sponsa⌋ adacta est desponsata ei et copulata per ⌊episcopum rusticum Sambiensem⌋, qui stolae loco cornu venatoris adornatus erat, quod coniugium quale futurum sit augurari possimus ex bono initio - foedo scilicet violatorum ecclesiarum et sacrarum aedium. ⌊Maiestas Regia⌋ sana est gratia Dei. ⌊Regina⌋ praegnata utcumque masculo cito hinc abitura versus ⌊Elbingum⌋, dein ⌊Masoviam⌋ componendarum rerum illius terrae causa nituntur se a iugo regio eripere nonnullorum ductu. Sed nil efficient. Recta postea ⌊Cracoviam⌋ itura. ⌊Pannones⌋ gravantur a ⌊Thurco⌋, qui maximo apparatu et exercitu non audito, residuum ⌊Pannoniae⌋ ingressurus festinat depopulare et sibi usurpare dictum eum personaliter adesse exercitui. ⌊Rex Ungariae⌋ et domini eius quaerunt a finitimis consilia, stipendia, ex ⌊Slesia⌋, ⌊Bohemia⌋, ⌊Moravia⌋, ex ⌊Polonia⌋ aliquot centena eo profecti sunt. Dominus Deus concedat nostris victoriam. ⌊Parens tuus⌋, senio iam confectus, orat, ne eum deseras, si antequam solvat fata, te cernere posset, ut lumina eius claudere saltem tempore
et necessitate illa adventa<n>te posses. ⌊Sorores⌋ hoc et ⌊mater⌋ non minus efflagitant et obtestantur. Tactus fuit prius festum Pentecostis apoplexia et paralisi iacuit ut truncus nec loqui potuit verbum. Supervocarunt me illae, caupo, Medic doctus Polonus. Nolui ⌊senem⌋ deserere, sed omnes nervos et artem extendi in hoc, ut eum pristinae tibi et tuis sanitati restituerem, quod gratia Dei animante perfeci: ambulat, loquitur, exercet officia sua. Utinam in aliis et tuis et tibi utilitati, meo vel incommodo esse possem. Cernes Ioannem tuum eum esse ita benedictum, ut benedictorum opera non amitteret omnino. Ad 24 factus sum canonicus Warmiensis pro plebanatu ⌊Nepolomicze⌋, qui sit felix faustus et fortunatus. ⌊Regina⌋ instat omnibus modis, ut te in confratrem habeamus. Valeat felicissime et me suum esse sciat. Nec eges promotore apud ⌊Cracoviensem episcopum⌋ et ceteros, quibus tua probitas, idoneitas et scientia cognita est. Subrisit ⌊episcopus⌋ cum te commendatum haberem eadem dicens, quae scripsi.