Letter #2960
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-04-29
received Wormditt (Orneta), 1546-05-06 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
De Cornelio cognoscet ex reverendissimi domini mei Cracoviensis litteris. Mulier Thorunensis hic non fuit. Litterarum cumulum remitto. Sensum litterarum vicini reverendissimo domino explicavi, quem magis esse commotum oportet, cum audivit monetam suam esse proscriptam. Elbingensi illi non citata parte absolutio dari non potest, excitaret enim familia Ketingi clamores ingentes contra cancellariam reverendissimi domini. De exspectativa quantum potero, laborabo.
Alexander in summa gratia est in urbe propter egregias virtutes suas. Metuo, ne animus regiae maiestatis inscientibus nobis expugnetur. Constellatus quod optavit, consecutus est. Die Parasceves misit reginalis maiestas ad dominum Przerembski, ut admoneret reverendissimum dominum, ne impediret Constellatum in assecutione burgrabiatus, quod iam eum sibi regia maiestas promiserit. Nudiustertius vero misit ad eundem pro litteris Gedanensium ac ei, quem miserat, mandavit, ut ne a me illas postularet, sed Przerembscki ad me mitteret pro litteris. Responsum etiam illis datum videre voluit. Tanta est curiositas.
De domo Varmiae scripsi antea Reverendisssimae Dominationi Vestrae sententiam meam. Consilium, ut scriberet Reverendissima Dominatio Vestra maiestati reginali, a reverendissimo domino profectum erat, sed nunc video ab omnibus magno studio laborari, ut salvum conductum obtineat. Quare ut ne impetret, metuo. Plura non licet.
Deum precor, ut diu servet Reverendissimam Dominationem Vestram incolumem.
Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, tertio Calendas Maii.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Hosius