Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋ sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus Augustus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Simulatque venisset ad nos illustrissimus
dominus⌊ dux⌋ Prussiae, redditae sunt nobis litterae Paternitatis Vestrae, breves illae quidem, sed non pauca temporibus istis iniquis accommodata in se continentes scilicet de offensis hominum animis et de moneta. Haec eadem nos equidem sensimus et, quibus merito debuimus, summo studio significavimus inculcavimusque. Sed cum ita factum sit, patienter ferre necesse est. Apud nos profecto nihil antiquius nihilque carius est, quam ab omnibus potissimum vero subditis amari, nec quicquam magis in votis habemus, quam ut unusquisque iure suo gaudeat et rempublicam posteris nostris salvam et incolumem quasi per manus tradere possemus. Admonitionem itaque Paternitatis Vestrae desiderio nostro summe consentaneam, non solum aequi bonique consulimus, set etiam pergrato accipimus animo.
Et bene valeat.
Datum
⌊Vilnae⌋, die XX mensis Maii anno Domini M D XLVI-o.
Ex commissione
serenissimae
maiestatis regiae propria