Letter #3003
Andrzej ZEBRZYDOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Tiedemann GIESE & Stanisław KOSTKASubkowy, 1546-10-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1546], end of October Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimis in Christo Patribus et Magnifico Domino, dominis Ioanni Varmiensi et Tidemanno Culemensi episcopis, Stanislao Costka a Stangenberg palatino Pomeraniae, dominis amicis carissimis et honorandis
Reverendissimi in Christo Patres et Magnifice Domini, domini amici in Domino carissimi ac honorandi.
Salutem et mutuam benevolentiam.
Quid egerim et qua ratione sim usus in hac apud Carthusiense et Zarnoviense monasterium institutione, Dominationes Vestrae ex me per litteras requirunt. Ego vero, etsi videam, non me teneri ullius facti mei ratione reddenda cuiquam alteri, praeterquam Deo Optimo et serenissimo principi nostro communi, ubi id ex me flagitaverit, tamen quia natura sum benevolus atque tractabilis, et cupio res gestas meas omnibus esse, quoad fieri potest, conspicuas, haec Dominationibus Vestris pro mutua amicitiae conservatione significo.
Pastorem me Dominus constituit concrediditque ovile suum, quemadmodum et Reverendissimis Dominationibus Vestris, in quo ita quemlibet nostrum iussit esse sollicitum, ut suo quisque non alieno gregi prospiciat, et eius tantummodo curam gerat, cuius rationem est redditurus. Itaque cum repperissem, in hac ovilis mei parte religionem ita collapsam, ut sine lacrimis narrari non possit, officio meo episcopali sum functus, religionem iam collapsam erigere sum aggressus. Accessit ad officium hoc serenissimi regis nostri, supremi omnium in dominiis suis ecclesiarum patroni, mandatum, litteris apertis atque patentibus, quo serio episcopis Vladislaviensibus iniungitur, ut his monasteriis recte et tempori prospiciant, ne in aliquid mali eorum negligentia relabantur. Quod quidem mandatum est etiamnum apostolica auctoritate confirmatum.
His ego rebus fretus, ita egi in monasteriis: Procuratores quosdam primum, qui nescio, cuius erant iurisdictione constituti, officio movi. Compereram enim, hinc possessiones monasteriorum esse distractas, argenti vim non parvam ex templis elatam, in monasterium debita maxima invecta. In quorum loca ex meis quosdam sublegi ecclesiisque illis servire iussi, neque ipse, ut ad Dominationes Vestras est allatum, occupavi, sed ne quisquam deinceps occupet, viam praeclusi, neque spoliatorem, ut isti asserunt, egi, sed ita cavi, ne quis sit, qui spoliare possit. Deinde, quia vidi ob personarum regularium defectum cultum divinum non potuisse exacte persolvi, addidi meos sacerdotes, qui illos in habendis contionibus et sacramentis ministrandis iuvent, quae duo illic prorsus cum magno totius populi dolore intermissa fuerunt. Quinimo enim fieri potuit, ut tres fratres (tres enim ego, non decem Carthusiis repperi) horumque unus fere decrepitus, haec officia in tam variis locis obire potuerint? Secutus sum in his rebus consilium primum canonicorum ecclesiae meae, deinde illarum ecclesiarum commodum, meum vero ita prorsus neglexi, ut ultra ea, quae in itineribus tam magnis consumpsi, meis etiam nunc eos impensis sustineam. Hic si alicui iniurius sum visus, poterit me loco et tempore suo convenire. Dominationes Vestrae nihil me hic officio meo egressum fuisse credant.
Quarum me amori diligenter commendo.
Da[tae ] ex Sobcove, XXI Octobris Anno Domini MDXLVI.
Andreas Zebrzidowski de Wienczbork Dei gratia episcopus Vladislaviensis et Pomeraniae