Letter #3003
Andrzej ZEBRZYDOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Tiedemann GIESE & Stanisław KOSTKASubkowy, 1546-10-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1546], end of October Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimis in Christo Patribus et Magnifico Domino, dominis
Reverendissimi in Christo Patres et Magnifice Domini, domini amici in Domino carissimi ac honorandi.
Salutem et mutuam benevolentiam.
Quid egerim et qua ratione sim usus in hac apud
Pastorem me Dominus constituit concrediditque ovile suum, quemadmodum et Reverendissimis Dominationibus Vestris, in quo ita quemlibet nostrum iussit esse sollicitum, ut suo quisque non alieno gregi prospiciat, et eius tantummodo curam gerat, cuius rationem est redditurus. Itaque cum repperissem, in hac ovilis mei parte religionem ita collapsam, ut sine lacrimis narrari non possit, officio meo episcopali sum functus, religionem iam collapsam erigere sum aggressus. Accessit ad officium hoc serenissimi
His ego rebus fretus, ita egi in monasteriis: Procuratores quosdam primum, qui nescio, cuius erant iurisdictione constituti, officio movi. Compereram enim, hinc possessiones monasteriorum esse distractas, argenti vim non parvam ex templis elatam, in monasterium debita maxima invecta. In quorum loca ex meis quosdam sublegi ecclesiisque illis servire iussi, neque ipse, ut ad Dominationes Vestras est allatum, occupavi, sed ne quisquam deinceps occupet, viam praeclusi, neque spoliatorem, ut isti asserunt, egi, sed ita cavi, ne quis sit, qui spoliare possit. Deinde, quia vidi ob personarum regularium defectum cultum divinum non potuisse exacte persolvi, addidi meos sacerdotes, qui illos in habendis contionibus et sacramentis ministrandis iuvent, quae duo illic prorsus cum magno totius populi dolore intermissa fuerunt. Quinimo enim fieri potuit, ut tres fratres (tres enim ego, non decem
Quarum me amori diligenter commendo.
Da[tae
] ex