Litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae declarant benignum animum eius erga me in dies magis ac magis augeri, non solum enim tabellarium non dimittit vacuum, quin adauctae benignitatis ferat testimonia, sed suadet monetque, qui fortunis meis ea, qua alii via istic in ⌊Prussia⌋ prospiciam, offerans se ea in rem meam praestiturum, quae a benigno patrono desiderari possunt. Animum quidem hunc tam benignum et benevolentem tanti facio, ut gratius ab ea nihil mihi accidere posse putem. Verum consilium, ut concepto in me favori Reverendissimae Paternitatis Vestrae facile attribuo, mihi tamen vix convenire existimo, cum quia sacra ⌊regia maiestas⌋ iam non mediocre primordium suae pro meritorum ratione munificentiae in me contulit, bona namque in hoc ducatu concessit, quibus honeste, donec Deo placuerit,
hoc sustentare corpusculum possum, tum quod tanta premor occupationum mole, ut vix propriis incumbere interdum queam, tantum abest, ut aliena perpetuo praesertim absens curare possim aut debeam, persuasum etiam habeo mediocritatem semper esse tutiorem. Sed haec non non eo dict... velim, qui videar non ea, qua decet animi gratitudine Reverendissimae Paternitatis Vestrae benefaciendi voluntatem suscepisse, eius enim nomine tantum me illi debere fateor, quantum ad perssoluendum falultas non sufficit mea, verum ut cognoscat me paucis contentum eos, qui magno interdum et corporis et animae dispendio parantur, titulus abhorrere.
Novi nunc in aula ⌊principis nostri⌋ est nihil. Hoc unum, quod delectabit Reverendissimam Paternitatem Vestram, non omittam serenissimum ⌊dominum nostrum⌋ integerrima florentem valetudine. Iudicia, negotia huius ducatus curare diligenter, cras officium cancellariatus magnifico domino ⌊palatino Vilnensi⌋ dabitur, qui me non mediocri exonerabit molestia, tametsi eius absen
tia in me redditura. Sigillum enim, ut aliae res paene omnes, mihi erat servandum et notariis exponendum, nunc ⌊ei⌋, ut decet, illius imminebit cura. Utinam, quod ⌊eius⌋ probitate et rerum gerendarum experientia inducti, speramus cum ⌊principis⌋ et ⌊reipublicae⌋ commodo et dignitate. ⌊Comitia istius dominii⌋ pro 23 Ianuarii indicta, in quibus ⌊reipublicae⌋ negotia et quaedam in ⌊Scitharum⌋ confinia ⌊principis⌋ tractabitur expeditio.
De ⌊caesaris⌋ et principum exercitibus pauca, quae veritatem oleant, huc perferuntur, in dominiis enim caesaris et ⌊Romanorum regis⌋ sub capitis poena cautum, ne quis progressum illorum promulgare audeat, fortassis ob indutias, quas caesar a ⌊Thurca⌋ petit, ne Christianorum exitio erectus spernat et occasione utatur. Circumferuntur hic quaedam impressa, quae sine dubio habet Reverendissima Paternitas Vestra, praeterea habemus nihil. His me et humilem servitutem meam commendo gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quae ut diu incolumis pro augmento gregis sui valeat, ex animo precor.