Letter #3008
Stanisław WŁOSZEK to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1546-11-06
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-11-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco paper damaged⌈[sco]sco paper damaged⌉ episcopo paper damaged⌈[episcopo]episcopo paper damaged⌉ Varmiensi, domino gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Commendatis deditissimis servitiis in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae.
Litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae declarant benignum animum eius erga me in dies magis ac magis augeri, non solum enim tabellarium non dimittit vacuum, quin adauctae benignitatis ferat testimonia, sed suadet monetque, qui fortunis meis ea, qua alii via istic in Prussia prospiciam, offerans se ea in rem meam praestiturum, quae a benigno patrono desiderari possunt. Animum quidem hunc tam benignum et benevolentem tanti facio, ut gratius ab ea nihil mihi accidere posse putem. Verum consilium, ut concepto in me favori Reverendissimae Paternitatis Vestrae facile attribuo, mihi tamen vix convenire existimo written over a⌈aoo written over a⌉, cum quia sacra regia maiestas iam non mediocre primordium suae pro meritorum ratione munificentiae in me contulit, bona namque in hoc ducatu concessit, quibus honeste, donec Deo placuerit, BK, 230, p. 194 hoc sustentare corpusculum possum superinscribed⌈possumpossum superinscribed⌉, tum quod tanta premor occupationum mole, ut vix propriis incumbere interdum queam, tantum abest, ut aliena perpetuo praesertim absens curare possim aut debeam, persuasum etiam habeo mediocritatem semper esse tutiorem. Sed haec non non eo dict[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ velim, qui videar non ea, qua decet animi gratitudine Reverendissimae Paternitatis Vestrae benefaciendi voluntatem suscepisse, eius enim nomine tantum me illi debere fateor, quantum ad perssoluendum falultas non sufficit mea, verum ut cognoscat me paucis contentum ab omni honorum strepitu abh eos, qui magno interdum et corporis et animae dispendio parantur, titulus abhorrere.
Novi nunc in aula principis nostri est nihil. Hoc unum, quod delectabit Reverendissimam Paternitatem Vestram, non omittam serenissimum dominum nostrum integerrima florentem valetudine. Iudicia, negotia huius ducatus curare diligenter, cras officium cancellariatus magnifico domino palatino Vilnensi dabitur, qui non me non mediocri exonerabit molestia, tametsi eius absen BK, 230, p. 195 tia in meo(?) redditura. Sigillum enim, ut aliae res paene omnes, mihi erat servandum et notariis exponendum, nunc ei, ut decet, illius imminebit cura. Utinam, quod eius probitate et rerum gerendarum experientia inducti, speramus cum principis et reipublicae commodo et dignitate. Comitia istius dominii pro 23 Ianuarii indicta, in quibus reipublicae negotia et quaedam in Scitharum confinia principis tractabitur expeditio.
De caesaris et principum exercitibus qu pauca, quae veritatem oleant, huc perferuntur, in dominiis enim caesaris et Romanorum regis sub capitis poena cautum, ne quis progressum illorum promulgare audeat, fortassis ob indutias, quas caesar a Thurca petit, ne Christianorum exitio erectus spernat et occasione utatur. Circumferuntur hic quaedam impressa, quae sine dubio habet Reverendissima Paternitas Vestra, praeterea habemus nihil. His me et humilem servitutem meam commendo gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quae ut diu incolumis pro augmento gregis sui valeat, ex animo precor.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, die 6 Novembris 1546.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae humilis servitor Stanislaus Wlossek etc.